Latin
229.1 to 229.6
Kepler, Astronomia nova 229.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
IC PIQICIIRISQ cunsentinn p. Thysi spon dent Eoaequatae nomalse diversa Tae as Exc essus &defectus ἐr Cap. XX Cap. XVI. Cap. XLIII. ICap. XLVII sconnatium vergunt, si Cap. XIX duplicetur par inserior. &XXIX. praesente. &XXIX. &XXIX. Cap. XXIX. Morabla veritarum esse exacte in hatum medio. DVARVM igitur Physicarum hypotheseon, aequationes eccentri it indirili cer reddimur. computandi, illa exhibet aequationes veritati própiores, quae prius in vis essi: ndem cap. XLV &distantias veriores dederat, posterior nempe. Et quod miperdncet ratales d mui E. rum videri possit, levi augmentatione eccentricitatis, aequipollet modo num, Aque mntuPTOLEMAICO, per stabile punctum aequatorium, bisecta eccentricitate. talestium Et cum hanc PTOLEMAICAM supra coarguerimus erroris, necesse est &illam Physicam, quae cum hac in effectu paria facit, adhuc a vero nonnihil deflectere. Tardus quippe fit PLANETA circa apsidas, &nimis velox circa longitudines medias. Quod primum est argumentum, quo probatur aut vitiosam esse opinionem capitis XLV, aut eam vitiosa methodo in numeros esse conjectam. At quia neque planum circuli aequipollet collectis universis distantiis, neque ovalis figura, quam MARS ex opinione cap. XLV describit, perfecta est ellipsis, ut usurpaveramus: quare a vero discrepandi causse adhuc quidem coecae sunt. Potest enim praeter has duas calculi, etiamnum tertia, ipsius fundamenti, seu opinionis cap. XLV, error concurrere. Nondum igitur ex lege Opinionis cap. XLV aequationes constituimus, nondum susceptae illic hypothesi satisfecimus, quia à Geometria destituimur. Itaque nequimus adhuc illam erroris arguere. Hoc enim facturus calculus legem sibi ipsi indicit innocentiae. CAPVT XLVIII. Modus aequationes eccentri computandi, per mensuram §ionem numeralem ooidis circumferentiae Cap: XL: descriptae. VM itaque calculus superiori capite usurpatus tot nominibus a Geometria destitueretur, itaque de culpa excessuum &defectuum, quas in illius capitis aequationibus eccentri deprehendimus, esset suspectus: tandem confugi ad numerationes Arithmeticas, quibus conatus sum declinare incommoda illa, quae capite XLVI nobis iter PLANETAE descripturis Primo enim, quia planum non erat exquisita mensura obstabant. summae distantiarum, misso igitur plano distantias ipsas computavi singularum circumferentiae partium aequaliter divisae.