Latin
229.7 to 229.9
Kepler, Astronomia nova 229.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo, quia proportio non manebat eadem, additis Geometricarum aliquot proportionum terminis, igitur singulas singularum distantiarum proportiones ad suos arcus minimos consului seorsim. Tertio, quia summa aliquot distantiarum cap. XLVI non potuit constitui Geometrice, constitui ego hic Arithmetice. nihil enim impediebat. Quarto, hoc mihi facienti nullum erat negocium cum sectoribus sive circuli sive ovalis: itaque ne hoc quidem mihi obstare potuit, quod illi sectores inter se differrent. Atque ita nova molitione in id incubui, ut scirem vel tandem, an ex suscepta justarum distantiarum hypothesi (. nimirum ex opinione capitis XLV.) sequerentur etiam aequationes per Vicariam nobis manifestatae. Rem ita sum aggressus. Centro B, diastemate BD, scribatur circulus DOR, in quosit linea apsidum DB, &A fons virtutis seu centrum O. Sumatur in circulo DC punctum G. quod connectatur cum B &A. &sit initio GBD angulus mensura temporis, computandae distantiae. Erit propterea CAdistantia vera PLANETAE ab A, quamvis PLANETA ex D in G usque non pervenerit. Nam haec ratio computandi seu demonstrandii distantias, hactenus ex cap: XLV in praeSit autem DG pars circuli exilis, ut praesupposito est. Igradus de 360. Ac cum hujus modi distantiae AG omnes ad omnium graduum DG terminos, D &G, hoc modo computari poßint per demonstrata capitis XXIX; collegi igitur omnes 360 distantias AG, longißima additione, in unam summam. quae inventa est 36075562 (eccentricitate 9165) respondens integrae semitae ovali Martis. Jam centro A, diastemate AG, scribatur arcus versus D, qui sit GC.