Latin
IC PIQICIIRISQ
Kepler, Astronomia nova 232
Unproofread scanNot analysed yet
Sumatur medium proportionale inter BH &BD, quod sit BO, ¢ro B, spacio BO, scribatur OP circulus. Itaqueper V. Sphaeroideon ARCHIMEDIS, planities hujus circuli OP erit aequalis planitiei ellipseos, cujus est longior semidiameter BD, brevior BH. At quia ficurarum isoperimetron capacißima est circulus; conversim igitur, (per communem notitiam) aeque capacium figurarum brevißima, perimetros erit circuli. Cum ergo ellipsis quae habet diametros DE, BAI, &circulus OP propositi, sint aque capaces, ex qam allegatis, circumferentia lipseos erit longior, quam circumferentia circuli Est autem BO insensibili minor quam LD, eo quod inter eosdem terminos ponitur esse Geometricum medium, ID medium Arithmeticum. Per doctrinam enim quinti EVCLIDIS, quia BO est medium proportionale inter HB, BD, ut igitur HB ad BD minor ad majorem, sic HO excessus mediae ad OD defectum. Itaque cum HB sit minor quam BD, erit &HO minor quam OD. At BI est aequalis dimidiae HD. Masor igitur est BI quam HO, minor quam OD. Ad communem ergo minimi circuli HK semidiametrum HB apponuntur inaequalia, nempe minus dimidio ipsius DH in BO, &dimidium ipsius DH in DI. Ergo major Da quam BO. Major igitur DK circulus quam OP. Id tamen insensibiliter, cum DH minor sit quam centesima ipsius DB. Itaque positis his circulis ex abundanti aequalibus, &posito quod ovalis sit perfecta ellipsis: erit ovalis circumferentia paulo longior quam circulus DK, certe longior quam circulus OP. Et quia supra cap. XLVII. DH fuit S5S, qualium DBIOOOOO; dimidium igitur de DH, 429 auferatur a DA 1000OO. restabit 99571. Vt igitur 106000 ad 9957I, sic erit quam proxime circumferentia circuli ad circumserentiam ovalis quaesitam. Et quia circuli circumferentia habet gradus 180 vel 10800 vel 1296600, decedet particula, quae habet 5560 vel 92. 46: Et semicircumferentiae ovalis adimenda erunt 46. 2o; aut etiam minus, si ovalis circulum DK, loco mensurae consideratum, superet. Omnino quidem ego non per demonstrationem sed per calculum laboriossimum &pertinacissimum, inveni defectum semicirculi ovalis 45. 45: ut qualium semicirculus perfectus est 180, talium ovalis esset Et quia decurtatio haec ovalis circumferentiae, necessario aequalis est contrariae amplificationi Opticae (videtur enim haec ovalis, licet brevior, sub amplitudine tamen 2 rectorum, sive 180 praecise graduum, &tam longa esse censetur:) hinc non injuria dubitare possit lector, an etiam in hoc processu opus sit, primum totam ovalem decurtare, postea per postea per partes iterum Optice augere? Nam ex schemate videtur apparere, abbreviationem ibi fere maximam contingere, ubi &appropinquatio maxima ad B centrum, &vicissim.