Latin
231.5 to 231.6
Kepler, Astronomia nova 231.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sumatur etiam dimidium de HD, &extendatur à u versus D, sitque B1: ¢ro 1, diastemate ID, circulus DK segibatur, tangens eccentricum in D. Scribatus autem ¢ro B, diastemate BH, circulus HK, tangens priorem in K. Manifestum est, circulum HK minorem esse quam DK, &circulum DGR majorem esse quam DK. Et quia circulares circumferentiae sunt ad invicem, ut eorum semidiametri: ut igitur BD ad DI &IH, sic circulus major DG ad minores DK &KH. Sed DI est medium Arithmeticum inter DB &HI, quia BI est dimidium ipsius HD. Ergo etiam circulus DK, tangens minorem &majorem ex eodem B centronescriptos, medium Arithmeticum inter illos circulos, quos langit. Quod si via Ovalis continuetur; ex supposito tanget &ipsa majorem circulum in aphelio D &perihelio R, minorem vero num longitudinibus mediis, ut ita sit major minori HK, minor majori circulo DR. Consentaneum igitur est, non longe abesse ovalem circumferentiam à longitudine circularis circumferentiae DK. Paulo tamen ma orem credere facit haec demonstratio.