Latin
IC PIQICIIRISQ
Kepler, Astronomia nova 235
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur viderem semper tanto propius accedi ad aequationes veras hypothesi vicaria cap. xvii proditas, quanto dexterius &quanto convenientius ad calculi rationes moderandas, advocantur caussae Physicae, cap. XLV introductae: multum mihi ipsi sum gratulatus, &in opinione capitis XLV confirmatus. Contra cum pigeret ἀτεχνίας multiplicis, quacum hoc capite sum luctatus: non quievi, quin certiorem &expeditiorem aliquam viam insisterem: simulque suspicari coepi, ne sic quidem omnino effectum esse calculo, quod opinio capitis XLV jusserat.