Latin
CAPVT XLIX
Kepler, Astronomia nova 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIX. Elenchus prioris METHODI aequationum, &METHODVS concinnior, innixa principiis, viam ovalem ex sententia capitis XLV componentibus. IGITVR causam ἀτεχνίας hujus jam absolutae methodi videas, perpende quibus fundamentis innitatur. Ponitur Planeta in epicyclo moveri aequaliter, a Sole rapi inaequaliter, pro ratione distantiarum. Ex his duobus motus principiis nascitur via ovalis. At nequit hac methodo sciri, quanta portio de via ovali, cuique dato tempori respondeat; etsi sciatur distantia illius portionis: nisi ab initio sciatur longitudo totiûs ovalis. Nequit autem sciri longitudo ovalis, nisi ex modulo ingressus Planetae a circumferentia circuli ad latera. Sed neque modulus hujus ingressus ante noscitur, quam noscatur quanta portio devia ovali sub quocunque dato tempore conficiatur. Hic vides peti principium: &in operatione nostra, prius assumpseramus quod quaeebatur, scilicet longitudinem ovalis. Neque hoc vitium saltem est intellectionis nostrae, sed ab ipso primaevo ordinatore Planetariorum cursuum alienissimum: qualem αγεωμέτρητον anticipationem in caeteris ejus operibus hactenus non invenimus. Itaque aut alia est ineunda ratio, opinionem capitis XLV ad calculos vocandi: aut si hoc fieri nequit, opinio ipsa, utpote de hac principii petitione suspecta, vacillabit. . Implicatio nobis hinc est nata, quod ovalem compositam viam, mensura aequabili temporis usi, in partes secuimus inaequales; &sic hujus *Hrc sub cerra conditione suns vEra, si nempi radii virmosi rx Sole fini Plunera pro loeo, seu instat curtus, in quo Planeta vehatus, quod hlae ponimius: per se autem rerum non est.