Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomia nova 25
Unproofread scanNot analysed yet
de secunda enim inaequalitate, &quid quantumque hac ratione in illa mutetur, hic sermo non est. Respondetur ex hac aequipollentia transpositionum, quod perexigua discrepantia futura sit, eaque maxima circa puncta va, non major quinque minutis, plane ut prius visu transposito: nisi quod jam υ* linea propior est visui δ quam terminusv. itaque angulus υδη qui prius erat 4 min. 24 sec. jam est 4 min. 43 sec. Conttarium in σT accidit. DEMONSTRATVM est igitur in eccentrico Ptolemaico, quid turbarum oriatur, si quis oppositionibus Planetae cum apparente loco Solis usus seu visum seu orbem transponat novumque eccentricum extruat. Vt eadem aequipollentia in forma Copernicana seu Tychonica, quę duobus epicyclis utitur, repetitis verbis demonstretur, non opus esse censeo. Tantum ex doctrina in fine cap. 111. docebo, &hunc Planetis convenientem eccentricum cum aequante, ejusque in alias quantitates aliosque situs oculi transformationem, delineare per binos illos epicyclos Copernicanos, ut oculus scilicet transferatur, iter vero Planetae per auram aetheriam (quantum per hoc quintum caput fieri potest) invariatum maneat, quod monui capite illo I11 itidem fieri posse. Constituatur triangulum δγα priori aequale, &lineae lineis paralleli; agatur vero perα. aβ parallelos ipsi δγ, &per δ. δ ¶llelos ipsi αγ ¢ris δ. α. duo scribantur concentrici aequales prioribus eccentris δ&, aβ continuetur δγ in ζλ, &ἀγ in εκ: &sint δ ζ, αε, semidiametri (ut prius) &lineae apsidum, quia per idem y transeunt. Secentur autem δ’y &αγ in n. ξ. &in proportione qua prius: &ny, ξ y bisecentur in . ω. Tum spacio δψ, centris θ. ζ. scribantur epicycli 1. λ. &ipsi (λ sit parallelos θi. Centris vero L. λ. intervallo ψy, scribantur epicyclia perπμ, ξτ. Rursum spacio αω, centris e. β. scribantur epicycli κ. o &ipsi ex sit parallelos βo. Centris verox. o. intervallo ὡ γ, scribantur epicyclia per πυ, ρυ· &fiantθιμ, βον, dupli ad δγα sitque Planeta in epicyclio κπ proxime e, in ὑ in in epicyclio λρ proximeζ in T. I. gitur per hypothesin ex δ incidit Planeta in τμ, per hypothesin vero ex a incidit in vo: ubi vides, quod puncta μ. υ. item τ. ν. parum differant, illa ex δ haec ex à inspecta, quando Planeta circa apsidas versatur.