Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomia nova 26
Unproofread scanNot analysed yet
At versus longitudines medias haec puncta tantum a se invicem dißidebunt, quantum in priori schemate ὑ &c dißident, eruntque omnia quam proxime aequalia &demonstrationes omnino eadem. Continuatis enim θ i, Ex, ad concursum π, &ζλ, βo, ad concursum in ę, erunt θπε, ζρβ, triangula aequalia ubique triangulo δγα, &latera lateribus parallela. AT QVIA demonstrationes hae per se satis erunt perplexae, neque consultum, ut coacervatione epicyclorum &epicycliorum Copernicanorum seu Braheanorum magis involvantur, ideo in sequentibus &hanc formam Copernicanam seu Tychonicam primae inaequalitati tributam valere jubebimus. nam ipsa secundae inaequalitatis ratio hypothesium trigemina ubique futura abunde satis nobis exhibebit negotiorum. QVICQVID autem per Ptolemaicum aequantem cum eccentrico demonstraverimus, jam statim postulo, ut pro demonstratis in hoc quoque Copernicano seu Braheano concentrico cum duobus epicyclis vel eccentrepicyclo accipiatur. nam perexigua inventa est differentia supra cap. IV.