Latin
MARTIS
Kepler, Astronomia nova 294
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus enim versamur in hac fictione, si quis tantum abundaret ocio, ut aream ellipseos vellet computare, futurum esse, ut area ellipseos AMN usus, loco distantiarum ipsius AM totidem, quot sunt in AK arcus aequales, non sit a scopo aberraturus. Haec sit nobis instar propositionis majoris hactenus demonstratae. inorem jam sichjungam ex protheoremate hujus capitis III. in quo ostensum est, uti area AKC se habet ad aream AMC, sic etiam esse aream AKN ad aream AMN. Concluditur igitur, cum aequemultiplicium proportio sit eadem, ipsam etiam aream circuli ARN metiri summam distantiarum diametralium (ut KT, TI) scis ellipticarum, ipsius AM, totidem, quot insunt partes in AK. Vnde patet, recte partibus ellipseos circa A. C. consertiores tribui distantias, totidem nempe, quot constituuntur in ea sectiones, per perpendiculares KL, ab aequalibus arcubus ipsius AK venientes. Ne quis de veritate rei dubitet, diffisus subtilitati &perplexitati argumentationis, res ipsa prius innotuit per experientiam in hunc modum. Constitui ad singulos gradus anomaliae eccentri, pro distantiis ab N, lineas KT, TI diametrales. Singulas etiam ordine ad summam priorum adjeci. Collectis omnibus summa fuit, 36000000, ut par est. Comparatis igitur singulis summis cum totali, ut (in regula proportionum) summa 36000000 sic esset ad gradus 360 (nomen artificiale temporis totius restitutorii) ut summae singulae ad suas significatas moras: praecisissime prodiit idem, in secundis etiam scrupulis, quod prodibat, si dimidiam eccentricitatem in sinum anomaliae eccentri multiplicassem, &cum area circuli, quae valeret itidem 360 gradus (nomen artificiale temporis restitutorii) comparassem Deinde, cum essem in ea opinione, justam distantiam NM, applicandam esse lineae KH, ut esset ZN, itaque anomaliam coaequatam ZNA inquisivissem, attribuens eam anomaliae mediae AKN: manifeste dissenserunt aequationes a mea hypothesi vicaria capitis xvi. eratque circa 45, coaequatae excessus a vero, per experientiam observationum invento, minutorum 5/2 defectus; circa gr. 135. circiter que minutorum. At AM sic applicatâ, ut in KC terminaretur, tunc MNA coaequata applicata mediae anomaliae ARN, exquisitissime cum vicaria, hoc est, cum observationibus consensit. Cum igitur constaret de reipsa, postea impulsus sum ad inquirendam, ex principiis semel susceptis, ipsam etiam causam rei, quam hoc capite, quam potuit fieri artificiosissime &clarissime, lectori detexi. Quod nisi causae Physicae, initio a mesusceptae, loco principiorum, probae essent, nunquam in tanta subtilitate inquisitionis consistere potuissent.