Latin
MARTIS
Kepler, Astronomia nova 295
Unproofread scanNot analysed yet
SI Qvis putat, obscuritatem hujus disputationis ex mei ingenii perplexitate oriri: ei EGO culpam hanc hactenus fatebor, quod haec intacta relinquere noluerim, quantumvis obscurissima, nec valde necessaria ad Astrologiae exercitium, quem unicum finem plerique statuCaeterum quod materiam attiunt hujus Philosophiae coelestis. net, rogo hujusmodi aliquem, ut Apollonii Conica legat. Videbit, esse quasdam materias, quae nulla ingenii felicitate ita tradi possint, ut cursoria lectione comprehendantur. Meditatione opus est, &creberrima ruminatione dictorum.