Latin
CAPVT LX
Kepler, Astronomia nova 297
Unproofread scanNot analysed yet
Ac cum &EDH sit rectus, erit HED minor quam rectus, quantitate EHD. quae pene nullius est momenti, cum ubi maxima, non superet 8 minuta. Ac eadem de causa, VFH hoc est EFD major est quam FDH complementum anomaliae eccentri, sed quantitate FHD nullius momenti. Cumque FED sit paulo acutior recto, erit &arcus ipsi FED circumscriptus paulo longior semicirculo: ac ideo ED ad DE, ut sinus anguli, qui paulo superat complementum anomaliae eccentri, ad sinum, qui paulo, imo nihil fere, minor est toto sinu. Nanente igitur FD per totum quadrantem in hac longitudine, ED quamproxime proportionatur sinibus complementi anomaliae eccentri. Nam manente longitudine FD, &termino D in A stante, angulus FDH est rectus, ideoque &FHD maximus, &tunc DFH omnium acutißimus est, itaque arcus super FD omnium longißimus. E eo, cum descensu ipsius FD ab A, decrescit arcus FED, crescit angulus FED, donec in gradu DOFD sit pars lineae DH. quare HF in HD competit, &ED evanescit: atque ibi, (per analogiam) arcus super FD, aequat semicirculum, estque omnium minimus. III. Connexis terminis lineolae ingressus Planetae ad diametrum apsidum, quanta obvenit cuilibet anomaliae eccentri; Tangentes angulorum ad centrum (&sic in minimis, ipsi etiam anguli) crescunt, fere in proportione, composita ex proportione sinuum, &proportione sinuum complementi, anomalię eccentri: hoc est, in proportione rectangulorum quadrantis, quę existunt, multiplicatis sinubus angulorum in sinus complementorum, sic ut rectangulum maximum ad gradus 45 se habeat ad angulum maximum ejusdem nomalię eccentri 45, ut rectangula caetera ad an gulos caeterarum anomaliarum eccentri. Nam ad angulos hos, ut EHD, duo concurrunt; ipsa longitudo ingressus à nulla ad maximam; &apparentia cujusque à nulla ad maximam At per I. ingressus crescunt in proportione sinuum: &per II. angulorum Tangentes quo spectantur hi ingressus, quasi ex centro eccentrici, decrescunt in proportione sinuum complementi. Illo nomine sit, ut angulus sit nullus in A, quando sinus nullus; hoc nomine angulus est nullus in anomalia eccentrici 90, quando sinus complementi nullus: ac proinde rectangulum utrinque evanuit.