Latin
CAPVT LX
Kepler, Astronomia nova 298
Unproofread scanNot analysed yet
At in anomalia 45 fere, FD jam evasit major dimidia, quia sinus 707II est major dimidio 5o000 sinus totius: angulus vero ejus EHD adhuc est major dimidio; quia sinus complementi adhuc major dimidio, scilicet &ipse 707II. Itaque rectangulum quadrantis sit omnium maximum; &simui quadratum; aequans dimidium de quadrato radii sc. 5000000000. IV. Angulus ingressus Planetae a circumferentia circuli ad diametrum apsidum, idem est in anomalia eccentri, apud centrum eccentrici, &in anomalia coaequata circulari, totidem graduum, apud centrum Solis. Constituatur ipsi anomaliae eccentri AHD, coaequata aequalis ANG, ad circumferentiam circuli G. hoc est. ducaturipsi HD parallelos NG. &ex G perpendicularis Gx veniat in AC, in qua sit GI ingressus Planetae justus. &Icum N connectatur. Quia ergo ut VD ad DF, sic XG ad GI, per I; ut vero VD ad DH, sic XG ad GN, propter similitudinem triangulorum: ut igitur FD ad DH, sic IG ad GN. &sunt aequales FDH &IGN. AEquales igitur etiam FHD& ING. Et H est centrum eccentrici, N vero centrum Solis. Angulus igitur, &c. Quod erat demonstrandum. Anguli, quo coaequata fictitia, quae circulo nititur, differt a coaequata vera, quae ellipsi innititur, mensura genuina &verissima, est rectangulum sub sinu anomaliae coaequatae fictitiae, &sinu complementi anomaliae coaequatae verae. In schemate eodem, multiplicato sinuanguli AHD in sinum anguli VFD, proditura erat genuina mensura anculi FHD per III. At per IV. angulorum VHD &XNG aequalium, sinus est idem, itemque &VFH, XINsinus idem. Ergo multiplicato sinu anguli XNG anomaliae coaequatae fictitiae, in sinum anguli XIN complementum ipsius XNI, qui est coaequata vera; prodit mensura genuina anguli FHD; hoc est per IV. anguli ING; differentiae inter XNG &XNI.