Latin
CAPVT LXIV
Kepler, Astronomia nova 310
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXIV. Examen parallaxium Martis per latitudines. IGITVR cap. LXI. inventus uterque Nodus in locis praecise oppositis; mirabili consensu, &qui omnem parallaxin excludat. Esto enim, ut sit Martis parallaxis saltem 2 &i minutorum, cum utrinque in opposito Solis fuerit, propior Terrae quam Sol, &distiterit prima vice anno MDXCV, a vertice circiter 38; secunda vice anno MDLXXXIX circiter 66. Igitur anno MDLXXXIX, cum existimaretur in Nodo, fuisset adhuc fere 2 minutis in Septentrione. ergo adhuc uno gradu fuisset antę Nodum. Nodus igitur esset non 16. 46 κυ, sed 17. 46 ν0. Contra anno MDXCV habuerit i minutum parallaxeos. Ergo quo die existimabatur esse in Nodo ascendente, jam vere habuisset latitudinem i minuti. quare jam ultra Nodum 30 circiter minutis. Nodus igitur ascendens, esset non in 16. 46 8, sed in 16. 168. En Nodum descendentem in 172, ascendentem in 16–8, si vel minima parallaxi utaris, Concludamus igitur cum cap. XI. Parallaxin Martis diurnam, esse plane insensibilem: siquidem vera sit observatio utraque latitudinis intra Z minuta. Non dissimile argumentum parallaxeos nullius, nascetur nobis etiam ex cap. LXII. praemissa investigatione verissimae planorum inclinationis, nisi quid refractio turbabit. Esto enim, ut Mars habuerit parallaxin anno MDXCIII in altitudine 22 minutorum saltem 2, anno vero MDLXXXV in altitudine 5; minuti unius. Minor ergo esset visa latitudo Austrina: minor igitur &inclinatio, quam Borea. At jam ante paulo minor apparet vel sine parallaxi, quantum observationis vitiolo, aut refractioni nonnulli in altitudine 23 tribui potest. Ergo parallaxi adhibita, observatio de majore errore incusaretur: &vicissim observatione stante, perimitur parallaxis: siquidem verum est, orbitam Martis ordinari in perfecto plano, quod planum eclipticae secet in ipso centro Solis.