Latin
CAPVT LXIV
Kepler, Astronomia nova 311
Unproofread scanNot analysed yet
Sed multo certius idem evincitur ex latitudinibus observatis in reliquis sitibus acronychiis: iis praesertim, quas observationis conditio aut refractio dubias non reddidit. Hoc cap. xv. dici coeptum, hucusque perfici non potuit. Anno enim MDLXXXVII, cum Mars distaret a vertice 55 gradibus, si parallaxin habuisset 4 minutorum, latitudo ex j. 37 fuisset effecta 3. 41. At capite LXII nihil ultra 3. 37. inventum fuit. Anno vero MDLXXXIX, in distantia Nonagesimi gradus a vertice 6142', si Martis parallaxis, ex Solis parallaxi horizontali 3 minutorum, fuisset 5 1/2 minuta; tunc Borea latitudo, pro observata 1. 7 fuisset i. 122. liberata parallaxi. At nos computavimus nihil supra 1. 5 –; etsi vitiolum à minutorum observationi obvenire potuit: ut si Mars in altitudine 22. adhuc refractionem passus, per 2 minuta altius justo in Borea apparuisset, quemadmodum &cap. LXII. &cap. xV. dictum. Anno vero MDCII, cum usurpata parallaxi inveniretur observata latitudo 4. 16; neglectâ, 4. 7–: nos computavimus 4. ––,praecise admodum. Sic anno MDCIV non assecuti sumus penitus quantitatem latitudinis Borealis observatae. Igitur multo minus esse queremur eam, abstractione parallaxeos auctam. HISCE tribus modis incertitudinem parallaxeos Martis evicimus, in sensibilitatem autem omnimodam, non omnino demonstravimus; eludente nos refractionis negocio, &interdum observationibus intra 2 vel 3 minuta non descendentibus. Itaque si quis Marti parallaxin latitudinis maximam 2 vel 2– minutorum tribuere velit, eum observata haec BRAHEANA non magnopere coarguent. Accommodabitur enim &inclinatio, fietque i. 51. 0.