Latin
CAPVT LXX
Kepler, Astronomia nova 336
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ipsam observationem attinet, cujus haec verba sunt: ἔδος ὁ οῦ Ἀρέως ἐδόκει πρόστεθεκέναι τῷ βορείῳ μετώπῳ τοῦ σκορπίου· existimo, errorem esse commissum a PTOLEMAEO, qui primam Scorpii intellexit, cum Observator quintam innueret. Id ex ipsis verbis probatur. Nam frons Scorpii sex stellas claras habet. Ex his insignes tres, tertiae vel potius secundae magnitudinis: reliquae tres quartae, vel potius, me aestimatore, tertiae sunt magnitudinis, quarum una altior est tribus claris, &Septentrionalior. Jamsi observator Claram frontis, quam BRAHEVS recte secundae magnitudinis pronunciat, quamque PTOLEMAEVS subintellexit, Borealem frontem nuncupavit, nunquid ambigue locutus est, dum pro CLARISSIMA BOREALIVM, simpliciter Borealem dixit, quae Borealissima non fuit? Multo igitur tutius EGO Borealissimam, quae quinta numero est, ab observatore dictam subsumpsero. Deinde consentit mea computata longitudo Martis cum hac, non cum Clara frontis; &hoc, manente hypothesi, quam hodiernae genuerunt observationes Braheanae. Nam BRAHEVS illam Borealissimam reponit in 29 grad. 3 1/2 minut. κo. Aufer cor Leonis in 24 gr. 17 minut. 9. Restabit illi elongatio a corde 94 grad. 46/2 minut. Noster calculus vero Martem refert in elongationem a corde Leonis 94 grad. 4912 minut. vel 94 grad. 51 1/2 minut. Differentia; vel 5 minutorum, non major. Non diffiteor negocium mihi exhibitum esse a latitudine, dum expendo verba, ἐδόκει προστεθεικέναι, quasi diceret: Videbatur ita prope acceßisse, ut duae pro una quasi stella haberi possent, ut viderentur se mutuo tangere. Etsi Arabs vertit cooperuisse, quasi scripsisset Graecus ἐιπιπροστεθεκέναι. itaque in Opticis fol. 304. usus sum voce superpositum. Germani propriissime drangesetzt. Ex hoc ratiocinabor ita: sive subtercurrerit centraliter, sive oram ejus Boream Austrinamve raserit; non potuisse ab ipsa distare in latitudine, magna aliqua portione. Minus namque incertas esse latitudines quam longitudines; quia constantior &simplicior est earum ratio, ut hoc libro demonstratum est: Jam scimus Nodum retrocedere a Fjxis, spacio anni Cynici, per 4 grad. 15 minut. ut probatum cap. XVII. PTOLEMAEO fuit existimatus limes Boreus antecedere 31 gradus cor Leonis. Nobis per intermedios cecex annos unum gradum retrocesserit; ut tempore observationis fuerit 2 1 grad. ante cor Leonis. Ergo Nodus 87– gradibus post cor Leonis. Sed Mars per 56 grad. 35 minut. est post cor Leonis. Ergo abest 31 gradibus a Nodo, inclinationem faciens 57 1/2 minut. quae per parallaxin orbis efficitur i. 7. justa latitudo.