Latin
CAPVT LXX
Kepler, Astronomia nova 337
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero constat ex BRAHEO, latitudinem Clarae frontis esse i. 5, Borealissimae vero frontis i. 42. Itaque latitudo videbatur me convincere, de Clara frontis, ut crederem, hanc a Marte tectam fuisse, non illam. Sed fortuita est ista conspiratio numerorum. Nam in latitudine Borealissimae frontis consentiunt BRAHEVS &PTOLEMAEVS, eam pronunciantes, ille 1. 46, hic i. 42. In Splendidae latitudine differunt. PTOLEMAEVS habet 1. 26, BRAHEVS i. 5. Sed illa numerorum aequalitas est de errore; haec vero differentia consensus potius est. Stellarum enim in ν τ Borealium latitudines hodie sunt minores quam olim circiter 16. 26 scrupula; Australium majores per tantundem; quippe ecliptica transposita, &declinationibus graduum eclipticae tantundem mutatis, ut BRAHEVS demonstravit, &nos cap. LXVIII. diximus. Itaque si verum est, ut est verissimum, hodie latitudinem Clarae in fronte Scorpii esse f. 5: igitur tempore PTOLEMAEI &HIPPARCHI fuit, non minor i. 26, potius major. Cum igitur Mars minorem obtinuerit latitudinem Borealem, quam utravis dictarum stellarum, &sub utraque transiverit (certum enim est, si in Nodo vel integro gradu abundemus, non ultra tria scrupula latitudinem in calculo vitiatam esse. Et jam supra cap. LXIV. ostensum est, incertissimum esse, an olim Marti quoque Borea latitudo in signis Australibus major fuerit): Frustra itaque in voce πρσσττεθεικέναι fui argutus. nec aliter illa explicanda est, quam de appositione stellarum in eandem longitudinem; quo nomine illa, quam ego dico, nihil impediente latitudine majore, aeque esse potuit ac ista Clara. Vide num possit hic esse sensus, quod cum in Boreali parte frontis sint tres stellae in forma trianguli, Mars spectatus sit in medio earum, &sic appositus fuerit Boreali fronti Scorpii; factus nimirum fuerit una ex numero earum, quae sunt in Boreali parte frontis Scorpii. Ad hanc enim interpretationem facit &hoc, quod non dixit Observator Boreali frontis sed Boreali fronti, quod non sonat de una singulari stella sed de parte constellationis integrae. Nil igitur juvant nos hae duae antiquae observationes, ad aestimandam vel latitudinem vel orbium proportionem illius temporis. ITAQVE CVM nihil nos impediant observationes contrariae, confirmet vero nos summa rei verisimilitudo: concludamus, eandem esse &hodie proportionem orbium, quae fuit olim, latitudines vero maximas nonnihil hodie esse immutatas.