Latin
CAPVT
Kepler, Astronomia nova 37
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si β δ, κ δ, bisecentur, &λμdimidium ipsius Eκ assumeretur (quo de infra), tum ęe &consequenter ejus angulus ad v quarta parte posset major fieri. Ita vides tandem, quantum mea haec traductio hypotheseos a medio ad apparentem motum Solis in parallaxibus orbis annui turbet. APERTA igitur est nobis janua per observationes quoque statuendi de eo, quod a priori &a consideratione caussarum motricium deduxeram; scilicet lineam apsidum Planetae, quae sola bisecat iter Planetae in duos semicirculos aequales vigore &quantitate, hanc inquam lineam non praeter Solem (ut artificibus placet) sed per ipsum centrum corporis Solis transire. Hoc autem in successu Operis demonstrabo ex observationibus parte quarta &quinta. JAM EADEM, quantum fieri potest, &in PTOLEMAICA hypothesi deducam. Centro v scribatur eccentricus Solis T, in quo vr sit linea apsidum, &terra immobilis in lineae vr puncto K versus T, &v punctum aestimatum aequaqualitatis motus Solis. erigantur ex T. K. perpendiculares VZ, KY: &connectatur :cum K sitque XX linea apparentis motus Solis, KY linea aequalis motus Solis.