Latin
CAPVT
Kepler, Astronomia nova 38
Unproofread scanNot analysed yet
PTOLEMAEVS igitur Planetarum cursus expendit, non in lineis KZ, sed in lineis KY eductis ex K parallelis ipsis vx per corpus Solis euntibus. Quoties enim Planeta in has KY incidit e regione Solis, supponebatur exuisse secundam inaequalitatem, quae ei accidebat (secundum opinionem PTOLEMAEI) ratione epicycli. &tunc instrumentis explorabatur locus Planetae, in quo sub Fixis apparebat, supponebaturque centrum epicycli tunc inveniri in eadem linea. Id factum aliquoties &Ex tribus in diversis zodiaci locis: esto in lineis KF, KY, &oppositis. igitur hujusmodi locis Planetae (seu centri epicycli, qui secundae inaequalitati servit apud PTOLEMAEVM) cepit artifex investigare inaequalitatis primae hypothesin, comparatis his angulis, quos loca deprehensa conformarent in K centro terrae &visus, cum temporibus intercedentibus. Methodus hujus negotii in PTOLEMAEO invenitur lib. IX. Esto jam confecta pragmatia, &prodeat linea apsidum eccentri KAAX. A punctum aequatorium, centrum eccentrici in hac linea &puncto A, &eccentricus xZ. &respondeat haec hypothesis omnibus locis observatis sub articulos oppositionis Planetae cum Solis loco medio. Hic quę Copernico objeci de concinnitate motus Physici, non plane &in Ptolemaeum quadrant. Nam centrum quidem epicycli, qui secundę servit inaequalitati, hic aeque ac prius ipse Planeta, transfertur tarde ce leriter pro suo ad K terram accessu vel recessu in circulo xZ. inesse autem in K terra (ut prius apud Copernicum in Sole corde mundi) vim motricem, quae centra hujusmodi epicyclorum circumagitet, absurdum &monstrosum est statuere. Alia vero via impugnari ex Physica potest haec hypothesis.