Latin
CAPVT
Kepler, Astronomia nova 39
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim huic formae quodammodo propria soliditas orbium, qua (per Tychonis Brahe observationes cometarum) destructa haec per sese quodammodo cadere videtur hypothesis. statueretur enim vis motrix in centro epicycli (in non corpore sed puncto Mathematico) residere, &agitare se ipsam de loco in locum transeundo idque aequalibus temporibus inaequaliter; simul vero &secum attraheret Planeram ad propinquitatem diametri epicycli, illumque simul circa sese gyraret aequalibus temporibus aequaliter. Hęc tanta varietas in unam motricem mentem cadere non potest, nisi DEVS sit, suffragante ARISTOTELE lib. 1. Metaphysicorum cap. VIII. cui placet singulis motibus aequalissimis &simplicissime circularibus singulas praesidere mentes. praeterea, qui virtus aliqua sedebit in non corpore, effluet ex non corpore in Planetam? Quod si etiam dividas munia, &motricum intelligentiam unam in centro epicycli colloces, alteram in corpore Planetae; ea quae in centro, terram (corpus nempe) respiciet &circumibit terram in circulum inaequaliter, quae vero in puncto circumferentiae (nempe in corpore Planetae) circumibit centrum incorporeum &id aequaliter. Quaereturigitur, ut supra, Quibus illa adminiculis id incorporeum punctum circumveniat. Non enim per Geometricam imaginationem, ut quod Geometricam sui imaginationem non admittit. nec punctum mobile in non corpore vel imaginando subsistere potest. &nos homines hujusmodi puncta imaginantes adminiculis utimur tabellarum vel papyri, quae tractamus manibus vel meminimus nos olim tractasse. At neque per Physicam effluxionem virtutis (quae in centro epicycli) usque ad circumferentiam &corpus Planetae. Jam enim sustulimus hunc virtutis effluxum, divisis muniis compositi motus inter binas mentes. Quin etiam in prima &eccentrica motione dubitatur, an virtus aliqua naturalis ad motum inferendum comparata possit in puncto aliquo subsistere quod omni proprio corpore careat? multo magis, an hujusmodi incorporea virtus se ipsam circa terram circumagitare &de loco in locum transire possit? &multo maxime, an motum alii per effluxum ex se ipsa communicare seu inferre possit, nulli innixa corpori ceu nido? Nam quae sublimia de essentia, motu, loco, operationibus, beatorum angelorum &separatarum mentium, mihi opponere aliqui volent, impertinentia sunt. Disputamus enim de rebus naturalibus dignitatis longe inferioris, de virtutibus nullo arbitrio ad variandam actionem suam usis, de mentibus minime sane separatis cum sint conjunctae &alligatae corporibus coelestibus vehendis. Atque haec in genere Ptolemaeo objici possunt Sed aliquid etiam PTOLEMAEO dicatur, ob quod in specie a suo motu medio Solis discedere &apparentem nobiscum amplecti velit. Etenim si virtus movens Planetam (seu una seu gemina) ad Solem respicit, ita ut Planetam imo loco epicycli statuat, quoties centrum epicycli e regione Solis stat, quaero ut supra, cur potius ad punctum imaginarium Y (quod Solem ipsum per X notatum jam praecedit, jam sequitur, jam supra jam infra stat) quam ad ipsum Solis corpus respiciat?