Latin
PARS
Kepler, Astronomia nova 58
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo colligitur crassiori Minerva, nodum ascendentem esse paulo ante XVIII gr. V, descendentem multo post III gr. 1ν. Ergo circa XVIi gr. 6 &XVII gr. no erunt nodi, circa xvIi grad. &&ae limites. Itaque cum planum eccentrici MARTIS sit inclinatum ad planum eclipticae, accidet idem fere quod in ascensionibus rectis partium eclipticae, ut arcubus visis circuli unius non iidem arcus visi de circulo altero respondeant, nisi qui a nodis incepti in limites desinunt. Dico autem arcus visos, quia hic oportet animo segregare eccentricitatem Planetae, &perinde agere, ac si iter MARTIS aeque in orbe Fixarum esset ac ecliptica illamque vere secaret. Et quidem cum quaeritur, quis sit locus Planetae eclipticus, Astronomi sic eum definiunt, esse nempe punctum eclipticae, in quo circulus latitudinis (ad eclipticam rectus) per locum corporis Planetae sub Fixis transiens, eclipticam secet. Patet igitur per demonstrata Theodosii de Sphaera, nisi hic circulus per utriusque circuli (eclipticae &itineris Planetarii) polos transeat, semper sectionibus suis inaequales arcus a communi circulorum sectione numeratos intercepturum. Et cum sit is circulus latitudinis ad eclipticam rectus, ergo si non per polos orbitae Planetariae transit, erit ad orbitam obliquus. Semper igitur major arcus est inter locum Planetae in sua orbita &nodum propiorem quam inter locum ejus eclipticum &eundem nodum. Cum igitur Planetas observamus, non prius nobis persuademus certa eorum loca definiisse, nisi ad eclipticam eos retulerimus; indicantes, in quo eclipticae puncto inveniatur circulus latitudinis per corpus Planetae transiens. Est igitur locus eclipticus ob nostram memoriam &captum. Contra cum Planetam in sua hypothesi computamus, versamur non in ecliptica sed in ipso Planetae itinere quod est ad ecliVt igitur observatus locus cum computato pticam inclinatum. possit comparari, oportet aut prolongare arcum qui est inter eclipticum locum &propiorem nodum, aut decurtare arcum qui est inter corpus Planetae &eundem nodum, ut ex illo fiat locus orbitae ex hoc locus eclipticus. Id autem fit vel addendo vel minuendo, prout nodus locum Planetae vel antecesserit vel secutus fuerit. Hanc curam PTOLEMAEVS circa Planetas non censuit esse necessariam: COPERNICVS in Luna non neglexit: TYCHO BRAHE subtilitatis causa diligenter est amplexus. CAETERVM in hac jam adhibita reductione duo habeo quae desiderem, quorum utrumque eodem elencho &schemate coarguo. Sit A locus nodi sub Fixis, AB arcus eclipticae: eique statuatur aequalis arcus AC, &sub C videatur Planeta. Ducatur etiam ex C arcus perpendicularis in eclipticam, qui sut CE. Primum igitur veteres putarunt, cum E sit locus eclipticus &C locus orbitae ipsius 1 Planetae, tunc esse Planetam in opposito Solis, cum is est in E Planeta in e spectato.