Latin
59.1 to 59.4
Kepler, Astronomia nova 59.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At tabulae conditores putarunt, ut supra dictum est, Planetam non esse accurate in Solis opposito, nisi ipsi Ae (visibili distantiae Planetae a nodo) aequetur arcus AB, elongatio oppositi Solis loci ab eodem nodo. Atqui res secus habet. Spectatur quidem tunc Planeta accurate in Solis opposito, at non est: &commoditas, quam ex oppositione Planetae cum Sole quarimus, plus vitiatur per aequalitatem AC &AB quam ipsi sperabant eam emendatum iri. Cur enim observantur Planetae in Solis opposito? Nimirum ideo, ut careant tunc inaequalitate secunda longitudinis. Atqui opposito Solis in B &Planeta in e versante idque inter nodos &limites, Planeta plus involvitur inaequalitate secunda longitudinis, quam si oppositus Solis esset in E manente Planeta in c. Sit enim G Sol centrum systematis Planetarii, in quo omnes orbes eclipticam secant, idque vel in Copernicana vel Braheana forma: &connectatur C cum A &E punctis eclipticae; &in linea EG sit terra, scilicet in puncto H. Connectatur H cum C: &ex puncto H spectetur G Sol in opposito ipsius E, Planera vero ex eodem H spectetur in C loco suo sub Fixis in linea HC. Est igitur in hac visione Planeta certo in linea HC. Est vero multo infertor Fixis. Sit in lineae HC puncto 1: &ex G per i ducatur recta, quae incidet in arcum CE. totum enim planum CEHG est sub arcu EC. Sit locus incidentiae F, &ex A per FinBC ducatur tertius arcus AF secans BC in D. Nanisestum est, planum eccentrici Planetae ex H in C visi non ordinari sub AC sed sub AF; &Solis opposito in E versante Planetam futurum vere sub E, illo vero in B collocato hunc futurum sub D, siquidem utrinque appareat sub C. Est vero AD brevior quam crura isoscelis BAC. Ergo R oppositus Solis plus ab A removetur quam D locus, sub quo Planeta est, momento ab ipsis usurpato. Sol igitur vere ultra oppositum veri loci Planetae stat. At hoc est contra ipsorum propositum.