Latin
XXIV IAHHII
Kepler, Astronomia nova 69
Unproofread scanNot analysed yet
tionarius fuerit secundum longitudinem consentiente Prutenico &meo calculo, nihil igitur ratione divagationis in ecliptica potuit mutari in altitudine meridiana. Quare cum penitus eadem manserit (nam de uno scrupulo relinquit nos in dubio instrumentum meum) altitudo meridiana, neque latitudinis ulla interea accidit mutatio. Die XXII Febr. vel III Martii probavimus SEXTANTEM, uti eo superius eramus usi, invenimusque inter Canem minorem &superiorem humerum Orionis 26 gr. 2 min. quam ostendit calculus 26gr. minut. 15 sec. Sic inter eundem Canem minorem &Palilicium inventi 46 gra. 22 /mi. quam TYeHO in epistolis indicat esse 46 gr. 22 min. Ergo cum culminaret V Leonis, firmata regula instrumenti super gradum 29 minut. 17, minus distabant Arcturus &&,at super 29gr. 132 min. jam plus distabant, denique in 29 grad. 15 min. culpari nihil poterat. Secuta insperata numbila per totum coelum. Rediit tamen mane IV Martii serenitas, &cum jam culminasset Antares, posita regula super 29 grad. 19 min. cernebantur stellae utrinque aequaliter. videbatur tamen addendum aliquid: sed per 29 gr. 20 min. jam nimium erat additum. Perfecta observatione, Saturnus antecedebat meridianum minus quam Jupiter Saturnum. Noctè quae sequebatur xxix Febr. vel x Martii, luxato interea instrumento, fuit haec distantia, primum inter 29 gr. 9 min. &29 gr. 10mi. semihora prius quam cor Hydrae culminaret. Rursum explorantibus apparebat inter 29 gr. 12 min. &29 gr. 13min. quod jam altior esset &liber a refractionibus. Nam peracta hac observatione habebat altitudinem 19 /gr. At paulo post (nescio an luxato pinnacidio) non potuit tolerari tanta. videbatur enim 29 gr. 9 1/2 min. Cauda &quasi dimidio gradu aberat a M. e Tunc altitudo σ 24 /gr. Cauda &culminans intra minutum justam habuit altitudinem 56 gr. 44 min. Cum de distantia &&Spicae tertia pars transisset meridianum, primo videbatur nobis 29 gr. 9 1/2 min. non admodum bene applicato Cylindro, qui erat praelongus. Ergo paulo post non potuit hoc tolerari, sed videbatur requiri 29 gr. 102 min. quasi paulo minus. Visus est autem &ab utraque Cylindri parte. Tunc inter o &Spicam 9 gr. 26min. &minus quàm 9 gr. 27 min. Culminabat &in altitudine 30 gr. 191/2 min. Tunc inter o &lancem Boream. 18 gr. 25 min. Pro SEXTANTIS exploratione capiebatur quod est inter Spicam &Lancem 27 gr. 39 min. debuit autem esse 27gr. 34 min. Sic inter Spicam &Boream frontis uυ 39 gr. 32 1/2 min. debuit esse 39 gr. 26 min. Itaque quinque minutis abundavit SEXTANS. Id autem &calculus loci &testatur.