Latin
XXIV IAHHII
Kepler, Astronomia nova 70
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi enim distantias &a Fixis quinis minutis minuas, ascensio recta per opicam &Lancem x minutis discrepabit: at subtractis (ita ut examen jubet), exactissime coincidet, eritque 205 gr. 27 min. 10 sec. declinatio 7gr. 35 1/2 min. quare locus 26 gr. 18 min. 48 sec. 2. latitudo 2 gr. 47min. 20 sec. Vides manifeste latitudinem, cum interim Planeta XXXIIX minutis retrocesserit longitudinis. Quod si per hunc inventum locum o inquiras ejus ab Arcturo distantiam, prodibit 29 gr. 9 1/2 min. &in vitioso instrumento 29 gr. 14 min. Cum jam cor Scorpii culminasset, distantia nostra (sed jam luxato &mox restituto instrumento) fuit 29 gr. 13 1/2 min. Rursum igitur SEXTANTEM probavimus, qui inter polarem &caudam Cygni exhibuit 44 gr. 45 min. sed debuit esse 44 gr. 39. min. Ergo pristina instrumenti conditio. Cum jam s uno gradu superasset meridianum, non tolerari potuit 29 gr. 13/ min. plus tamen erat quam 29 gr. 12 1/2 min. proxime 29 grad. 13 min. HAEC igitur observationum series. ex quibus amens sim si rem subtilissimam extruere nitar. Itaque non argumenta sed exempla exhibeo alii diligentiori &feliciori. Spero etiam lectores nausea incertarum harum tanto magis expetituros Tychonicas certissimas. Sed ad rem. Primus &secundus dies tantum ad probandum stationem motus latitudinis concurrunt. Vtrinque &ab Arcturo distitit 29 gr. 18 min. utrinque altus in meridie 32 6r. 7 min. vel 6 min. Ne vero exercuere illi dies ad sequentes rectius obeundos, si necessaria instrumenta fuissent. At 11i Martii cum os Leonis culminaret, distantia fuit 29 gr. 15 min. cum cor Scorpii, ag gr. 19 min. plus. Ergo interlapso tempore mutata est distantia per 4 1/2 min. circiter. Et cum Arcturus &&eandem pene longitudinem obtineant, arguit igitur haec distantiae mutatio parallaxeos latitudinis vaNon ignoro 29 gr. 19 min. parum abesse a 29 gr. 16 min. riationem. &hanc ex analogia diei antecedentis debere eße distantiam hora etiam consimili utpote stante MARTE. Scio etiam, cum est os Leonis in M.C. MARTEM esse altum 12 1/2 gr. obnoxium adhuc refractionibus. De hoc tamen dicemus Ergo postea. Nunc ista sane disimulentur, ne exemplum nobis turbetur. cum fuerit altitudo nonagesimi 575gr. (circiter) culminante ore Leonis, ultimo vero 28' postquam culminasset cor Scorpii, quaeram in parallactica, in qua columna à distantia a vertice 32/2 gr. in distantiam 6 1/2gr. mutaturarea per 4/2 gr. Invenio autem id fieri sub columna, cujus est frons 9 min. Esset igitur ¶llaxis maxima 9 min. Et cum distantia &&terrae hoc die fuerit ad distantiam &&O ut 28 ad 6o (quod ex cognitione anticipata hypothesium TYCHONIS &COPERNICI craßiori Minerva habetur) erit igitur permutata ratio parallaxeon, &Solis parallaxis maxima circiter 4 min. 24 sec. quae ponitur 3 min. o secund. Nunc autem perpendamus, quod MARS in altitudine 12 1/23 gr. fuerit in refractione, si Fixarum refractionis tabula Huennae constructa Pragae valeat. ea fuit in hac altitudine 4 min. z0 sec minutorum, de quibus 2 min. 18 sec. debentur latitudini, quibus MARS Arcturo factus est propior.