Latin
CAPVT XII
Kepler, Astronomia nova 72
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XII. Investigatio nodorum MARTIS. GITVR, etsi non desunt adminicula investigandi Planetaum primam inaequalitatem per observationes, etiam cum unt impliciti inaequalitati secundae: sequar tamen hac secunda parte authorum vestigia &observationes ἀκρονυχίυς fidei faciendae causa, cum ipsorum placitis aliqua contraria profitear, ne quis me post dumeta propriae methodi latitare clamitet. Et cum jam patuerit, nihil in parallaxibus MARTIS diurnis a Tychone usurpatis desiderari posse quod sit alicujus momenti, paulatim accedam ad reductionem locorum visorum MARTIS ad Solis apparentem locum oppositum. Principio nobis est opus cognitione nodorum. Hos TYCHO BRAHE sic solitus est investigare. In schemate capitis noni, sit A locus nodi, E locus Planetae in ecliptica anno MDXCV, C locus Planetae visus sub Fixis in 17. gr. 56 min. 5 sec. V, EC visa latitudo ogr. 5 mi. 15 sec. Borea. Praesupponitur autem angulus EAC quam proxime esse 4 gr. 34 min. quanta est latitudo maxima Borealis itidem observata anno MD LXXXV. Igitur in CEA rectangulo (vel CB Aisoscele. differentia enim nullius est momenti in hoc negocio.) ex latere CE &angulo EAC inquisivit longitudinem E A distantiae loci ecliptici a nodo. Haec operatio nihil peccat, quia EC parva est &propinqua nodo. Demonstrationis vero ἀκρίοεα commendat aliam. Dictum enim est cap. Ix angulum EAC non esse constantem: unde per diversas diversarum oppositionum latitudines diversa etiam loca pro nodo exibunt. Neque enim EAC tam est magnus quam magna latitudo maxima visa, quia AC inflexus est arcus: neque etiam AC sed interior aliqua (puta AF) via est Planetae, qualis ex centro Solis videretur: quare neque necessario Anodus erit, in hac quidem operatione. Aliter igitur EGO nodos investigavi, idque ex ipsis observationibus ad diem quo in nodo essent. Quae methodus, etsi jam quibusdam praeconceptis indiget &infra accuratius tractabitur parte quinta, tamen vel ob consensum solum praelibanda est. Praesupponebam autem, cum Planeta vere motuque eccentrico est in nodo, nulla dispositione terrae vel Solis fieri posse ut appareat extra nodum. Nam in hypothesi COPERNICANA hoc per se naturae rerum est consentaneum, ut motrix facultas stellae alicujus non sit alligata ad observandam stellam alienam (in quarum numero tellus est) sed circuitus sui proprias habeat leges. In hypothesi PTOLEMAICA hoc esset. perinde ac si diceres, epicyclum non respicere ad lineam ex Sole per centrum suum venientem, sed ad certa loca sub Fixis, sub quibus Planetam in plano eclipticae constituat. In TYCHONICA eadem de eccentrico dicentur. Quod igitur praesupposui, id verum inveni per has observationes. I. Anno MDXC D. IV Martii hora vespertina VII M. x fuit declinatio Martis 9. 26. Sept. ascensio recta 22. 35. 10. Hinc prodit locus 24. 56 v. latitudo meridiana 3. 12. parallaxi &refractione contraria &paria proxime facientibus ideoque neglectis. II. Anno MDXCII D. XXIII Januarii vesperi hora xM.