Latin
XXIV IAHHII
Kepler, Astronomia nova 71
Unproofread scanNot analysed yet
At si Solis refractiones MARTI quoque adhibeamus (quod saepius apparet) illa in hac altitudine est 8 min. 45 sec. minutorum, duplo major. quare &latitudinis parallaxis duplo major, &4 min. 36 sec. Hoc modo omnis varietas, quam prae se tulit observatio, duobus his diversis momentis, eßet a sola refractione. Illo modo relinqueretur parallaxi latitudinis 2 min. quantum variatur parallaxis sub columna, cujus frons v minuta, ut Soli hoc pacto obveniant tantum 2 min. 25 sec. minuta maximae paralleos. Ita refractio nobis tertiam quoque diem suspectam reddidit &dubiam, denique planè inutilem. Scio, cum Arcturus &MARS distent Ix gradibus, quae est latitudinis Arcturi supra latitudinem Martis pars tertia, fieri tunc, ut non omnis latitudinis refractio detrahatur distantiae à MARTE, &ut parallaxis plus variet MARTIS latitudinem quam hanc ab Arcturo distantiam. Id autem ut perexiguum, in majori metu dißimulandum duxi. Observet qui subtilioribus instructus est. Jam in quarta die nihil aliud videtur agi quam destrui omnis parallaxis MARTIS. Distantia in meridiano debuit esse 29 gr. 9 1/ min. instrumento correcto, ergo vitioso 29 gr. 14 min. At inventa 29 gr. 132 min. ultimò, cum major esse debuit parallaxis latitudinis (si qua esset) &per hanc major ab Arcturo distantia. Ab eo igitur tempore, quo MARS ad altitudinem venit XIX Graduum, inventa est 29 gr. 12; min. unico scrupulo auctior in fine. quae admodum exigua esset parallaxis. Et quae haec ratio: Cum esset altus IXgraduum (culminante Hydra) distantia fuit 29 gr. 9 minut. vitioso instrumento, &tamen in refractione, post in alt. 25 gr. &prope M. C. rursum 29gr. 9 min. idque bis, diversis momentis. An nihil hic refractio potuitinitio, ut constans ideo manserit arcus? An potius dicendum, me (cum mihi viderer diligentißimus) errasse observando? praesertim ob Cylindri longitudinem. Ex His tamen qualibuscunque observationibus certum efficitur, parallaxes latitudinis MARTIS certo non fuisse majores 4 minutis, quantum instrumenti incertitudo occupat. credibilius, valde exiguas esse. Infra capite LXIV habebis hujus rei plura argumenta. Esse vero parallaxes MARTIS, majores parallaxibus Solis, hypotheseos Tychonicae &Copernicanae ratio arguit, ex qua facile MARTIS parallaxes computari possent, si de Solis parallaxi certi essemus. An igitur incerta est ratio Solis altitudinem ¶llaxes ex eclipsibus indagare? Omnino quod quantitatem paulo incertior, quod rem ipsam attinet certissima. Non est Sol vicinior 230 semidiametris terrae, non tamen infinitis semidiametris abest. At inter 700 &2000 semidiametros (quarum summarum illa in Mysterio meo Cosmographico, haec in observationibus eclipsium pro metis citimis &ultimis offeruntur) nondum videtur certus aliquis numerus demonstratus, ut in HIPPARCHO meo probabo.