Latin
CAPVT XIV
Kepler, Astronomia nova 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. Plana eccentricorum sunt ATAAANTA. POSVIT PTOLEMAEO hypotheseos suae perplexitas, ut monstra multa congesserit in doctrinam latitudinum. Cum enim perpenderet, planum epicycli in omnes partes torqueri, neque statim videret per illas hypotheseos suae nebulas, epicycli planum eclipticae plano parallelon esse; triplicem confinxit latitudinem, &ut contraria contrariis fulcirentur *omnino luxavit e parallelo situ suum epicyclum; nec ex fide observationum quas non ita crebras habuit, nec ex mensura earum ubi habuit (quia certitudini diffisus) mediocritates elegit, extrema in errore ponens. Hinc videas nullam omnino in usitato calculo (puta in MAGINI Ephemeridibus) contingere conjunctionem Martis &Solis, quae non sit (uti dicunt) per corpus. Quod si verum sit, frustra natura temperamentum latitudinum confinxerit, ne corporalibus conjunctionibus crebro contingentib. nimiae essent exagitationes sublunarium virtutum. COFERNICVS divitiarum suarum ipse ignarus PTOLEMAEVM sibi exprimendum omnino sumpsit, non rerum naturam, ad quam tamen omnium proxime accesserat. Qua de re lege RHETICVM in narratione. Gavisus enim suis appropinquationibus telluris ad sidera latitudinum species augeri, non tamen ausus est residua latitudinum augmenta ProLEMAICA (quae haec appropinquatio telluris non assequeretur) rejicere, sed (ut &illa exprimeret) librationes planorum eccentricorum confinxit, quibus inclinationis angulus (PTOLEMAEO constans &fixus) variareVide Epicoman Astimunmicam Ma silini in eaepliratime thautiae superiArM FoL ultunmo.