Latin
CAPVT XIV
Kepler, Astronomia nova 82
Unproofread scanNot analysed yet
LAHEHIEN Cuu riaretur, atque is (quod monstri simile sit) non ad leges motuum eccentrici proprii sed telluris orbis plane alieni. Vide COPERNICVM libr. VI. cap. 1. Cum hac impertinenti diversorum orbium colligatione caussa mo1s(incredulitate mea armatus) semper pugnavi, nondum etiam visis observationibus TYCHONIS. Quo impensius mihi gratulor, observationes mecum inventas esse stare, ut in multis aliis praeconceptis opinionibus. Sed ne quis ob hoc ipsum mihi fidem deroget, quod observationes cum praejudicio tractem, en jam solidissime demonstravi librationes inTribus enim modis investigandae clinationum eccentri nullas esse. inclinationis maximae propositis, in primo Sol erat circa sextiles &quintiles Martis, hoc est tam propinquus conjunctioni Martis quam prope &videri &observari expedite potest; in secundo erat in quadrato Martis; in tertio plane in opposito ejus. At in omnibus tribus locis Sole versante Mars in eodem eccentrici sui loco consistens unam &eandem inclinationem limitis (1 gr. 50 min. circiter) in Boream &in opposito loco tantundem in Austrum prodebat. Sic capite xii Marte motu eccentrico in nodis versante apparuit, quocunque loco sui orbis Sol constitisset (seu proximus Marti seu ab eo remotus) nullam unquam visam esse Martis latitudinem. Et infra parte quinta pluribus probabitur, constantem esse declinationem cuique loco orbitae Martis ab ecliptica. Itaque hoc firmissime concludamus, inclinationem planorum eccentricorum ad eclipticam (cur enim non in genere concludam, quod ut uni Soli Planetae insit causam nullam habet? quamvis idem &in Venere &Mercurio ex observationibus demonstratum habeam) plane nihil variari. Et qui PTOLEMAEVM sequitur, is hinc discat, planum epicycli parallelon esse ad planum eclipticae perpetuo. Nam id in limitibus centro versante jam demonstratum est. in nodis vero versante centro epicyclum planè in eclipticam omnibus partibus competere supra cap. XII probatum est. Jam quis mihi fontem porriget lacrymarum, quibus ex merito suo deplorem miserabilem APIANI industriam, qui in suo OPERE CAESAREO Ptolemaei fidem secutus tot bonas horas impendit, tot ingeniosissimas meditationes perdidit, ut spiris &corollis &helicibus &volutis &universo illo intricatissimorum flexuum labyrintho figmenta hominum exprimeret, quae natura rerum pro suis plane non agnoscit? Sed ostendit nobis vir ille, se divinis ingenii perspicacissimi dotibus facile naturae parem esse potuisse. de caetero animum oblectavit suum praestigiis hisce (in quibus naturam ipsam provocaverat) fortissime superatis &in schemara conjectis, palmamque inde famae perennis est adeptus, quicquid Operibus ipsis fortuna ista detrimenti attulerit. De Automatopoeorum vero κενοτεχννα quid dicemus, qui sexcentas imo milleducentas fabricant rotulas, ut de latitudinibus (hoc est de figmentis humanis) in Operibus suis expressis triumphare preciumque eorum intendere possent?