Latin
JOANNES KEPPLERVS
Kepler, Astronomia nova xii
Unproofread scanNot analysed yet
DESINE Kepleride o, Martem contendere contra:
Submittit nulli Mars, nisi se ipse sibi.
Frustra igitur vinclis illum submittere tentas:
Qui liber saeclis extitit innumeris.
Sic Nusa. At contra ad usam sic ille.
Quid ergo?
Anne oblita tibi Palladis historia?
Horrificum Pallas potuit prosternere saxo
Gradivum: verum si modo Homere canis:
Quidni igitur quoque nunc, magna aßistrice Minervâ,
Sub juga, quantumvis Mars truculentus eat?
Adspice quem dedimus, RVDOLPHINO omine librum,
Gradivum dices, nunc quoque dura pati.
ALIVD.
RETIBVS implicuit Martem Lipareius olim:
Iret in amplexus cùm, Cytherea, tuos.
Nunc iterum capitur vinelis Gradivus usdem:
N Venus in culpa est: culpa Minerva tua est.
Quippe Minerva dedit Tychoni haec retia: Tycho
Replerio: hic Martis cruribus inseruit.
Res mira: artifices magni Vulcanus &alter:
Hunc tamen atque illum Keplerius superat.
Durarunt pauco Vulcania tempore vincla.
At contra aeternum haec Kepleriana manent.
SAXIRVPIVS fecit
Pragae an. 1609.
ALIVD.
COELOS Keplerius Terrarum oppugnat alumnus.
De scalis noli quaerere; Terra volat.
J. SEVSSIVS F. Dresdae.
PARAENE* Subintellige Fuli tuentes. Hic enim linpersectimi Altroo Incusas, &ignuramid ejus; non retu Hyputheses Copernici. Terram mohilem facien1er.
TYCHONIS BRAHE
SVMMI ASTRONOMI,
ASTRONOMIAE CVLTORES,
SVFFIXVM RESTITVTIONI STELLARVM FIXARVM,