Latin · Dactylic hexameter
JOANNES KEPPLERVS
Kepler, Astronomia nova xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Progymnasmatum Tomo I. Pagina 295.
Er jam strata via est, multis prius invia saeclis,
Magno equidem, &vigili tandem exantlata labore,
Scandere inaccessi liceat qua culmina Coeli,
Et superas penetrare Domos, habitacula Divûm:
Seu lubeat Fixas, vario seu tramite Motas
Designare Faces, cursumque situmque probare
Sidereum, Summi ut constent miracula JOVAE.
Ergo agite o juvenes, quibus est vigor acris &altus
Ingenii, Geniique favor, quibus inclyta ab ortu
Vranie Dium Coeli inspiravit Amorem,
Et dedit aethereis Terram &terrestria quaeque
Posthabuisse bonis: qui non temęraria vulgi
Judicia, aut tetricas voces curatis inertûm;
Obscuris talpas mittentes degere in antris,
Perpetuo ut coecae maneant, volut esse cupiscunt:
Huc spirate alacres; populo huc post terga relicto
Tendite; nec Mentem, quae pars est enthea Coeli,
Hoc patrio private bono; studium atque laborem
Huc ferte unanimes; fesso ut succurrere Regi
ALFONSO liceat, pondus non viribus aequis
Qui modo, vicini, tulerat successor, Atlantis;
Auxilium simul ut promptum CO PERNICVS ingens
Sentiat; Herculeo, ne, dum se inferre labori
Aggreditur fidens, oneri succumbat iniquo:
Sicque poli, Atlantis, cassi, Alcidaeque columnis,
Ingentem, jam jam nutantes, ferre ruinam
Cogantur, Terramque simul statione moventes *,
Barbariae hospitium (crassa ignorantia coeli
Quam pariet) cunctosque homines, pecudesque ferasque
Turbantes casu ancipiti, coecisque tenebris,
Antiquoque Chao miscentes atria Mundi.
Hoc prohibete nefas, pronoque occurrite damno,
Et mecum excelsum validis conscendite Olympum
Viribus, ut fissas mature occludere rimas,
Et stabilire novis Coeli laquearia transtris,
Jamque prius, liceat, quam Machina tota fathiscat.