Latin
xxix.1 to xxix.4
Kepler, Astronomia nova xxix.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ac non potius homines suae mutabilitatis admoneat; cum Terra, domicilium humani generis, semper maneat eadem: Solis motus perpetuo in se redeat: Ventus in circulum agatur, redeatque eodem: flumina a fontibus in mare effluant, a mari in funtes redeant: dentque homines his pereuntibus nascatur alii; semperque eadem sit fabula vitae; nihil sub Sole novum. Nullum audis dogma Physicum. Neufrίae est moralis, rei quae per se patet, &observatur omnium oculis, sed parum perpenditur. Eam igitur Salomon inculcat. Quis enim nescit terram semper eandem esse? quis non videt. Solem quotidie ab ortu resurgere, flumina perenniter decurrere in mare, ventorum statas redire vicissitudines, homines alios aliis succedere? Quis vero perpendit eandem agi perpetuo vitae fabulam, mutatis personis: nec quicquam in rebus humanis novum esse? itaque Salomon commemoratione eorum quae vident omnes, admonet ejus, quod a plerisque perperam negligitur. Plalmo vero eav putant omnino disputationem contineri Physicam; quando de rebus Physicis totus est. Atque ibi Deus dicitur fundasse terram super stabilitatem suam; illamque non inclinatum iri in saeculum saeculi. Atqui longissime abest Psaltes a speculatione causarum Physicarum. Totus enim acquiescit in magnitudine Dei, qui fecit haec omnia, Hymnumque pangit Deo conditori, in quo mundum, nels apparet oculis, percurrit ordine, Quad si bene perpendas, commentarius est super Hexaemeron Geneseos. Nam ut in illo tres primi dies dati sunt separationi Regionum, primus Lucis a tenebris exterioribus, secundus Aquatum ab aquis, interpositu expansi, tertius Terrarum a maribus, ubi terra vestitur plantis &stirpibustres vero posteriores dies regionum sic distinctarum implerioni, quartus Coeli, quintus Marium &Aëris, sextus Terratum: sic in hoc pealalmo sunt distinctae, &sex dierum operibus analogae, partes totidem. Nam versu secundo Lucem, creaturarum primam, primaeque diei opus Creatori circumdat pro vessimento. Secunda pars incipit versu terrio, agitque de aquis supercoelestibus, extensione creli, &de Meteoris, quae videtur Psaltes accensere aquis superioribus, scilicet de Nubibus, Ventis, Presteribus, Fulguribus. Tertia pars incipita versu sexto, celebratque terram ut fundamentum rerum, quas hic considerat. Omnia quippe ad terram, eamque inhabitantia animalia refert: scilicet quia oculorum judicio duae primariae sunt partes Mundi, Coelum &Terra. Hic igitur considerat, Terram tot jam saeculis non subsidere, non fathiscere, non iuere: cum tamen nemini compertum sit, super quid illa sit fundata.