Latin
CHMIIO EOT
Kepler, Astronomia nova xxviii.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum eandem esse locutionem alibi, cum sese superflumina Babylonis Israelitae sedisse canunt, id est, juxta flumina, vel ad ripas Euphratis &Tigris. Si hoc libenter quis recipit, cur non &illud recipiat, ut in aliis locis, quae motui Telluris opponi solent, eodem modo oculos a Physica ad institutum scripturae convertamus? Generatio praeterit (ait Ecclesiastes) &generatio advenit, Terra autem in aeternum stat. Quasi Salomon hic dispuret cum Astronomis?