Latin
101
Kepler, Astronomiae pars optica 101
Unproofread scanNot analysed yet
30 qui repraesentetur à CID. Oportet KD tantam assumere, vt cum KC constituat angulum KCD 70. vt ponitur, &simul sit ad AM. in proportione dimidia eius quae est BK. (residuae de BC.) ad BA. Vt hoc artificiosè assequaris, sequere perpetuo hanc regulam: Quadra tangentem anguli KDC. Huic adde quadrato, fictum ex duplo BC. in AM. qui est in hac dimensione semper 1562900000. Summae radicem eodem tangente anguli KDC rrsum minue. Residuum erit KD in hanc inclinatione 18262. Cum autem KD semper sit medium proportionale inter EK &AM. &sit qualium A MIO000O. talium KDI8262. Qualium igitur KDIO0OOO. talium &KE erit 18262. qui est tangens anguli KDE. 10. 21. Cui additus KDC 20. facit CDE 30. 21. Cuius cuplus CDI6O. 42. Et ICD7o. residuus ergò ad 2. rectos CID est 49'. 18'. cui respondentem Vitellio ponit 45. 30'. Ergò refractio hic repraesentaretur 20'. 42. Vitellioni 24. . 30. Est ergò etum haec mensura vitiosa, nimis enim praecipitatur circa horizontem, contra quàm supra in Ellipsi &Hyperbola. Etenim &horizontalem refractionem, exhibet 45. . 40. quam etsi Vitello omisit, experientia tamen testatur vix ad 37 ascendere. Qualitates tamen dimensionum exhibet requisitas, dum cresceie facit refractiones, augmentis versus horizontem increscentibus. Nam à 70'. in 80'. crescit refractio per 9°. 18' ab 80° in 90. per Ig. 30. Cum autem Parabole sit Hyperbolarum omnium acutissina, facilis est nobis reditus cum hac inquisitionis forma ad hyperbolas. Manebitur igitur in foco ipso, tantummodo cùm de densissimo agitur medio, illique sola parabole quadrabit. Mediis caeteris seruient Hyperbolae vel Ellipses non foco, vt prius, ed aliquo puncto supra vel infra focum. Nam secundum varios lminis situs in sagitta figurae, varij etiam contingunt repercussus, in ectionibus caeteris non minus quàm iam modò in ParabolaManu ducet autem nos Parabola. In ea enim, si mansissemus in loco, repercussus creuissent proportione inclinationum. Iam vbi descensum infra focum, praecipitati fuerunt repercussus circa lorizontem. Ex quo datur intelligi, cùm nimia fuerit praecipitatio, nimium infra focum descensum. Rursum si mansissemus in foco, repercussus horizontis fuisset maximus gr. 90. vbi descendimus, inuenimus 45. 30. Ergò si rursum ascendamus supra stationem pristinam, plus habebimus in horizonte, vel in inclinatione gr. 90. plùs, inquam, quam 45'. 30. Plus igitur ingr. 80.