Latin
100
Kepler, Astronomiae pars optica 100
Unproofread scanNot analysed yet
Qualium ergò AB 183770. talium CB30559. Sic inuenta &constituta est parabole cum suo puncto ex refractione Vitelliana gradus octogesimi, estque altitudo puncti quàm proximè sexta pars de altitudine foci, seu de sagitta. Et quia vt AB ad CB. sic quadratum AM ad quadratum CO. Ergo multiplicatis AB in CB. &quaesita radice, quae est 74940. erit vt AB ad radicem, sic AG ad CO. Cumque sit AG Lubet iam videre, quanta repercussio futura sit in O. Tangat sectionem recta in O. sitque OI. (imaginatione delineata) dantur in triangulo OCI duo latera &rectus interiectus. Nam CO ad rectos est ipsi IC. Et quia Ol tangit, erunt CB. BI aequales, quare CI6III8. CO verò 149990. Quare angulus OIC 67. 50. Et IOC 22 10. Cui si adijciatur aequalis, vel subtrahatur abOIC67. 50. restat 45'. 40. angulus, quem repercussus facit cum axe, repraesentans refractionem aquae horizontalem. Si iam experiri lubeat caeteras refractiones in Vitellione, sic agemus. Primùm facilioris calculi cau sâ accipiat A M dimensionem rotundam 100000. fietque iam BCD7O. ad quam inclinationum Vitellio ponit refractionem 24130. &refractum 45.