Latin
PROPOSITIO
Kepler, Astronomiae pars optica 111
Unproofread scanNot analysed yet
KM paralleli, vel quasi, ex Sole, distantia eorum in perpendiculari ML. Cùm igitur BLM rectus sit, &LBM ponatur obliquus acutus, erit igitur LBM minor, quàm BLM. &LM latus minori angulo B oppositum, minus erit BM latere, quod maiori angulo L opponitur. Sed LM metitur latitudinem medii occurrentis luci rectè illapsae, quia BLM est rectus, BMV. latitudinem occurrentis luci ex obliquo. Plus igitur densitatis est in BM. quam in LM. Maior igitur resistentia hoc respectu.