Latin
PROPOSITIO III
Kepler, Astronomiae pars optica 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Refractionum anguli crescunt maioribus rationum incrementis, quàm obliquitas incidentiae. Nam per primae corollarium, si etiam sola consideretur densitas. Erunt anguli refractionum proportionales incidentiis. Iam verò per secundam miscet se &proportio LMad MB. Componitur ergò angulus refractionis ex aliquo, quod est proportionale incidentiis, &aliquo, quod est proportionale lineis BM. At lineę BM crescunt initio parum, in humili incidentia crescunt multum, vt ostendit tabula secantum, vbi ęqualibus gradibus semper maiores atque maiores secantes respondent. Ergò pars anguli refractionum proportionatur incidentiis, pars maioribus rationis incrementis crescit. Totus igitur angulus maioribus incrementis crescit. PROPOSITIO IV. Lucis tenuis, &lucis densioris nulla est differentia refractionis, caeteris parilius. Nam si, quae tenuior, plus vinceretur à medio densiori, refractio esset affectus non motus, sed ipsius lucis causâ suę essentię. At refractio est tantummodo motus dispersionis diminutio seu inhibitio, &motus hic nullos accipit morbos, à densitate vel tenuitate lucis, hae. ab eius fortitudine vel debilitate, propinquitate vel remotione, cùm omnis omninò motus lucis sit celerrimus, &planè momentaneus. Ergo refractio nihil à debilitate lucis variatur.