Latin
PROPOSITIO III
Kepler, Astronomiae pars optica 112
Unproofread scanNot analysed yet
Huius propositionis vis in exemplo magis est conspicua, sit punctum radians in praecedenti schemate in A. superficies igitur medii intercepta inter AC perpendicularem, &AB obliquam radiationem repraesentatur à BC. Iam in eadem ABradiatione A descendat in S. &demissâ perpendiculari minor erit BN. quàm BC. sed BN repraesentat superficiem interceptam inter SN perpendicularem &SB obliquam radiationem; Estque in BN tantundem lucis, quantum prius in BC maiori, cùm punctum A esset remotius. Si ergò, quia tenuior est lux ipsiùs A. in BC. quàm ipsius S in BN. tantò magis etiam refringer etur: Ergo in eâdem incidentiâ, AB. diuersae contingerent refractio nes ab eodem medio, pro accessu vel recessu ipsius A in linea AB. Id autem experientiae repugnat. Omnium enim luminum tàm appropinquantium, quàm discedentium radii eodem angulo in eiusdem medii superficiem illapsi, eodem angulo infringuntur. Id in aqua, cuius refractiones euidentissimae, promptissimum est experiri: in aëre Tycho Braheus expertus est, inuentis iisdem refractionibus Solis &Lunae, quorum ille vigecuplo huius abest. Ac etsi in fixis paucula minuta desunt, causam tamen nemo sanus in distantiam earum coniecerit, qui perpenderit, fixis &planetis, quorum aliqui Sole propiores sunt, à Tychone easdem ascribi. Causam igitur huius rei infra ventilabo. Frustra igitur est Rothomannus Tomo 1. Epistolarum astronomicarum Tychonis sol. 124. existimans, nisi causa refractionis in fortuitum vaporem coniiciatur, qui verticibus obseruantium non superimmineat, fore, vt diuersae fixarum à Sole &Planetis contingant refractiones. Et quamuis Braheus in Progymnasmatis fol. 280. Lunae refractiones suspicatus est maiores, ob vicinitatem; tamen fol. 124. quae posterius scripsit, refractiones, vt iam dixi, easdem cum Solaribus inuenit.