Latin
PROPOSITIO V
Kepler, Astronomiae pars optica 113
Unproofread scanNot analysed yet
At in BM ad ML proportione vel quasi, diximus, refractiones crescere, praeterquam quòd proportionaliter crescunt ipsis inclinationibus. Crescunt igitur &refractiones subitò. PROPOSITIO VI. Cùm a. BM in duplici sit consideratione, prout cum radiis refractionem passis vel in rariori vel in densiori medio, alios atque alios angulos facit, sciendum igitur, eorum angulorum incidentiae secantes concurrere ad mensuram refractionum, qui constituuntur ad superficiem in medio densiori. Id ab absurdo patet. Cùm enim secans circa horizontem fiat infinitus, si consideretur medium rarius; oporteret effectum eius quoque infinitum esse, &omnes horizontales radiationes infinito angulo refringi. Quod absurdum est dictu. Non ergò secantes angulorum in medio rariori sunt adhibendi loco mensurae, non scilicet proportio BM ad ML. sed proportio BM ad BR. Praetereà, etsi tantùm rectus integer, (non plus) per secantem infinitum constitueretur, vnicus radius ex aquae vel cuiuscunque medii profundo perpendicularis in vnicum superficiei punctum egressus, spargeretur in libero aëre in hemisphaerium omne. Nam idem iter est ingredienti &egredienti. At hic ingredientis duo ponerentur itinera, alterum à perpendiculo, alterum parallelum superficiei aquae, idque circumcirca. In genuina huius rei causa directè &à priori demonstranda haereo. Forsan haec est, quod cùm anguli refractionis sint in densa superficie, &causa quoque resistens dispersioni lucis, mensuram quoque par sit intus quaerere.