Latin
PROPOSITIO VII
Kepler, Astronomiae pars optica 113-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VII. In medio densissimo omnes refractiones fiunt ad ipsas perpendiculares, suatque aequales inclinationibus. In mediis minus densis, quae minorem habent refractionem, magis praecipitant illam versus horizontem, &serius incipiunt sentiri. Nam summa densitas, ratione infinitatis suae causatur tantam refractionem, quę omnem dispersionem lucis sistit, quare lucem perpendiculariter descendere facit, &omnem occupat incidentiarum angulum, nihil igitur relinquit secantium proportioni. Nam per praemissam anguli sub aqua perpetuo recti erunt, ergò secans perpetuò idem. Remanet ergò sola incidentiae proportio.