Latin
PROPOSITIO VII
Kepler, Astronomiae pars optica 116
Unproofread scanNot analysed yet
Per Cossam id fieret, si etiam à rectis ad curuas esset Neque te moueat tantilla discrepantia, credas mihi, infra tantam subtilitatem, experientiam in hac minus apta materia non descendere. Vides inaequalitatem inesse magnam differentiis mearum &Vitellianarum. Meae verò refractiones ex aequalitate &ordine profectae sunt. Ergò in Vitellionis refractionibus culpa haeret. Id tantò magis credes, si ad incrementorum incrementa in Vitellione respexeris. Surgunt enim per 30' minuta. Certum igitur est, Vitellionem suis ab experientia captis refractionibus manum admouisse, vt in ordinem illas per secundorum incrementorum aequalitatem redigeret. Quae enim ex circulo desumuntur rectae, aut qualicunque circulari naturam, qualis est refractionum, earum incrementa in infinitum variantur, nunquam aequalia fiunt.