Latin
PROPOSITIO VII
Kepler, Astronomiae pars optica 114
Unproofread scanNot analysed yet
At vbi parua refractio, per praemissam, parum etiam adimitur quadranti pro vltimis secantib. quaerendis, quando iam vehementer crescunt. Contra vbi magna densitas, magna est horizontalis refractio, &multùm demitur quadranti pro excerpendis vltimarum refractionum secantib. Illic igitur vltimae refractiones in magna crescunt proportione, hic in minori. Denique si maxima refractio medij parum densi, vt aëris, est tam multiplex refractionis inclinationum, &refractionis secantium minorum: est verò vt ponitur ipsa perexigua, erit ergò pars eius aliquota, quam competit inclinationib. nondum planè horizontalib. multò minus sensibilis. Itaque tardè &circa finem demum incipiet sentiri. PROPOSITIO VIII. Problemal. Ex cognita cuiuscunque inclinationis refractione composita, venari refractionis elementa, &refractiones inclinationum caeterarum compositas seu integras. Sit medium aqua, inclinatio 80. Refractio ex Vitellione 30. Hanc assumam, vt grandiorem minusque in experientia fallacem. Ergò, qui sub aqua est, 1550 gradibus inclinatur ad perpendiculum, cuius anguli secans 155572. Vt hic ad secantem anguli o. id est, ad sinum rectum, sic refractio composita 30u8. ad refractionem proportionalem inclinationis 80u8. Nam demonstratum hoc est in superiorib. Ergò refractio simplex seu proportionalis inclinationis 80. est 19°. 17. cui 10 . 43. accedit, proptereà quòd medium refracto sub aqua densius occurrit, quam directo in proportione, qua est 155572 ad 100000. Habitâ refractione simplici inclinationis Gr. 80. fiat distributio in inclinationes cęteras, quia simplex refractio est inclinationibus proportio nalis, angulus angulis. Deinde quęlibet multiplicetur in secantem refracti nondum plenè cognitis. Totiesque iteretur inquisitio secantis, donec nellasit residua discrepantia.