Latin
PROPOSITIO X. Problema. III
Kepler, Astronomiae pars optica 127-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO X. Problema. III. Ex Refractionum quantitate inuestigare proportionem mediorum ad inuicem, puto aëris ad aquam, causa densitatis suae. Propositione 6 huius capitis indicatum est, multiplicari simplicem refractionem eius inclinationis, quae est radii in medio tenuiori super superficiem communem, a secante eius inclinationis, quę est refracti in medio sensiore super superficion communem. Comparentur itaque simplices refractiones earundem inclinationum: ne imponat diuersus medij vtriusque situs ad incidentem eundem radium. Vt prop. 8 huius capitis in iffelinatione, 80. Simplex radij refractio ex aëre in aquam est 19'. 17. In eadem inclinatione 80 prop. 9. huius capitis simplex radij refractio ex aethere in aërem est 59'. Igitur ex aethere in aquam, esset refractio simplex 19'. 18. Proportio itaque eadem, quae Vnitatis nitatis ad 11775. Atqui Refractiones huiusmodi causata est illa solummodo densitas, quae consideratur in linea recta, propterea quod superficies refractionis, opticis dicta, superficiem densioris secans, sectionem constituit lineam. Ac etsi eadem superficies corpus densius secans sectionem constituit superficiem, demonstratum tamen est capite primo, nullam in corpore denso, sed omnem in superficie fieri refractionem. Itaque si ex vtroque proportionis termino cubum effeceris, proportionem corporum inuenies causà densitatis eam, quę est inter 1 &1. 533. 304. 682.