Latin
PROPOSITIO X. Problema. III
Kepler, Astronomiae pars optica 128
Unproofread scanNot analysed yet
Nec dubium, si quis in puro aethere consisteret, funderet hinc i cyathum aquae, inde quindecim Myriadas myriadum cyathorum aëris, quin haec ęqueponderatura sint. Et in camera seu cubo 12 pedes longo, lato &alto non plus in est materię, cum aëre illo purissimo, qui ętheri contigunus est, plenus est, quam in cubisco aquę; qui patet per octauam partem pollicis in omnes dimensiones. Dubito tamen ipse, an non sufficiat quadrare terminos proportionum: seu potius multimplicare ipsos in suas radices, propterea quod ipsa corpulentiae densitas in superficie medij representatur, per 13 primi capitis. Sed neque est hęc proportio perpetua: nec nisi ei parui aëris ascribenda, qui coelo defęcato, suprema occupat spatia. Qui verò vapor ex ollis feruentibus ebullit, adeoque &is, qui pluuiae instanti materiam prębens, ex altorum montium cauernis prodiens; coelum caligine suffundit, aquae multò est propior: in quam &statim cogitur. Non ignoro, ne credas, me Physicorum reprehensionem incursurum, qui aërem &hic &antea grauem seu ponderosum esse statuam. At me sic docuit totius naturae contemplatio: quin eidem cum Cardano multisque aliis huius aetatis praestantissimis Philosophis, etiam frigiditatem ascribo: nec video quid Aristoteli supersit, quo absolute leuem &calidum suapte naturâm defendat, si vnam ei combinationem qualitatum adimas. Neque Medicina neque Physiologia periclitatur, cummodò comparate &leuis &calefactioni magis aptus maneat. Sed de his alibi commodior dicendi locus erit: &dictum nonnihil in Thesibus meis astroloricis.