Latin
PROPOSITIO XVIII
Kepler, Astronomiae pars optica 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVIII. Lux in superficiem illapsa repercutitur in plagam oppositam, vnde aduenit. Nam tributus est luci motus per 1. quare &species motus, pulsus nempe. Quod enim est in motu physico durities conflicentium, quae consistit in permanentia superficierum; hoc est in luice nuda superficies, seu terminatio vel figuratio corporum. Eo ipso enim, quod corpora physica terminata &ipsa sunt, dura intelliguntur. Mollia verò &humida negatione termini proprii desiniuntur. Cur autem &in motu physico &in luce accidat repercussus, causa est in motus violentia.