Latin
PROPOSITIO XVIII
Kepler, Astronomiae pars optica 14
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo vis mouens non omnis à conflictu aboleri potest; superabit itaque motus terminum suae lineae, superficiem scilicet. At non potest in directum: obsistit enim illic corpus corpori: hic superficies superficiei: illic in solidum, hîc ex parte, vt audiemus. Relinquitur igitur, vt in oppositum. Concinnius ista fortasse sic. Pulsus est actio, &inter contraria; sed cum actione est mutua passio: ergo &in pulsu. Percussui vero, qua lux ferit superficiem ex vna plaga, contrarius est repercussus in partem alteram. Virtus enim, &quae mobile appulit, &quae ab opposito repellit, eadem est, quia in puncto inflictus consideratur. PROPOSITIO XIX. Repercußus sit ad aequales angulos, &eius, quod obliquè incidit, ad latus alterum. Est 25. Vitellionis. Nam virtus aequalis aequalem etiam motum praesupponit. Virtus vero in puncto conflictus vna est &eadem; motus ergo etiam aequalis. Sed qui ad angulos aequales, est aequalis. Ad angulos igitur aequales erit mobilium repercussus. Dico &in latus alterum, ab eo vnde etat mobile impactum, si hoc vsu venit. Si enim semper repercuteretur lineâ eândem; oporteret semper directè esse allapsum per 18. praecedentem. At vt plurimum obliquè illabitur; Quare tunc etiam plaga vnde aduenit, superficiei opponitur obliquè, &non directe; repercussus igitur etiam in plagam oppositam obliquè, non directe. Vel clarius: Cum quid obliquè mouetur versus superficiem, motus is componitur ex perpendiculari ¶llelo superficiei. At superficies tantum ei parti obiicitur, quae est in se perpendicularis, non ei, quę est sibi parallelos. Quare nec impedit partem sibi parallelon, sed patitur mobile resiliendo pergere ad partem alteram, sicut advenerat. Sit CDF. superficies, BD. motus lucis; continuetur BD. in E. secans CDF. in D. &sit CDE. aequalis CDA. cùm ergo ponatur superficies CD. non impedire motum B. in partes à B. versus AE, non ergo variabit CDE. anguargulum. Nam nisi B. in D. repercuteretur; faceret CDE. angulum aequalem ipsi BDF. quia recta esset linea BDE. At non inpediens CDE. angulum, repercutit tamen B. in partes BA. Eigo quantum B. non repercussum, fuisset concessurum in parte à B. versus AE. tantum eodem concedit, etsi repercutiatur; non autem in E. quia repercutitur; ergo in A. vt CDE. &CDA. sint aequales, sed &BDF. CDE. forent aequales sine repercussu; eigo BDF. incidentiae, &ADC. reflexionis anguli sunt aequales.