Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 131
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque pro eo, quam AB fuerat 90. DE distantia inuoluta refractionib. erit 89. 59. 43: differentia 17'. Minor etiam, vbi distantia ipsa AB minor sumitur. Quae vero sunt propositione 53. quòd distantiae stellarum vel diametri siderum à vertice versus horizontem porrectae, si praesertim alter terminus sit horizonti vicinus, minores iusto sint: hęc inquam &vera &sensu euidentia sunt, &Astronomo maximè necessaria cognitu. Adeoque non credo hanc propositionem lectam illis Refractionum Braheanarum accusatoribus, de quibus supra in conclusione pr. 9. huius capitis: illos igitur ad hanc propositionem ablego. Ergò quod Vitellio prop. 54 sequenti tradit, omnes stellas circa horizontem videri minores iusto, verum est: quod verò &rotundas apparere contendit, falsum. Non enim verum est, omnes earum diametros apparere ęquabiliter minores: quoniam quę versus verticem porrigitur, ad sensum minor euadit, quę verò horizonti ęquidistat insensibile quippiam minuitur. Vnde figurę refractorię oualem figuram sortiuntur, qualem &denarii in aquam coniecti, si valdè ex obliquo inspiciantur. Atque haec est vnica propositio, in qua, qui refractiones negant, tyrocinium optices posuere, non aliam esse rati vim refractionibus, nisi ad dilatanda vel contrahenda corpora per refractionem visa. Quod igitur superstruunt, de visus directione in centrum sideris, non potest esse firmius, quàm hęc ipssa Vitellionis propositio. Sit vt margo Solis inferior horizontem strin gat, eius refractio erit 34. superioris verò, vt qui altitudinem habet dimidij gradus, refractio erit 29. Itaque pro 30 diametro Solis videbitur quantitas 25 minutorum, transuersa verò seu horizonti parallelos erit 30. Semidiameter altitudinis 12 1/2. in hanc visus Distantia stellarum à vertice in horiontem porrecta notabiliter minor iusto. In eos qui negant siderum refractiones. Solcirca horiZontam, non rotundus, In Tychonomastigas refractiones negintes.