Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 130
Unproofread scanNot analysed yet
stellarum aquae vicinarum horizonti sunt insensibili minores iusto. culcatae, nempe p. 49. docet experimentis, accidere inter obseruationes stellarum refractionem luminis. Idem Tycho Brahe exquisitissimis probauit instrumentis. Vide varios modos fol. 15. progymnasmatum Tychonis, &fol. 93. Idem alij, de quo infrà. Et quidem per armil as, polo eleuato viciniores apparent stellae circa horizontem, quam in meridiano: hicque modus experimentandi bonus est, &à Braheo inter caeteros vsurpatus. Quamuis credere non potuit, illa aetate à Vitellione legitimè administratum, aut ab Alhazeno fol. 91 Progymnasmatum. Quod verò Vitellio addit modum alterum, vt computetur locus Lunae, &conferatur cum obseruatione, splendida fabula est, ex illa quidem Vitellionis aetate. Non dubium quidem, quin idem Lunae accidat, quod sideribus caeteris. At tanta fuit incertitudo parallaxium motuumque Lunae mediorum, vt saepè contrarium refractionibus accidere potuerit, etiam in ipso horizonte, vbi refractio erat maxima. Ita huc pertinet &50 decimi Vitellionis, aetherem esse rariorem aëre, frustrà reclamante Rothmanno, qui diuersitatem negabat, &culpam refractionis in fortuitos vapores conferebat, qui non tegerent capita nostra. At errauit, non animaduertens, quod ipsa refractionum causa, insensibiles praestet, in magna altitudine. Hanc autem Vitellio propositionem legitimè demonstrat, ex eo, quòd altitudo stellarum non minor, sed maior iusto supra horizontem appareat. Iam prop. 51. quod distantiae stellarum in Zenith capitis minores iusto videantur, verum quidem est, sed quicquid huius est, insensibile est. Nam &refractiones in vertice per 9 huius capitis sunt insensibiles. Sic etiam propositione 52. quòd distantiae siderum binorum vel diametri, cum sunt horizonti paralleli, &ei vicinae, minores appareant, quàm sint in rei veritate, rursum verum quidem est; sed planè insensibile, nisi stellae semicirculo vel paulò minus distent. Sit AB portio horizontis, Cvertex, CA. CB. quadrantes, &videatur A per refractionem in D. B verò in E. sic vt distantia AB videatur esse DE. erit quidem DE minor quàm AB. sed quia arcus AD. BE. non superant 34'. minuta, ad sensum erunt aequales AB &DE. Sit enim ACB planè quadrans, quanta quidem distantia rarò capitur instrumentis, nunquam quidem Sextantibus Tychonicis, nunquam radiis aut baculis astronomicis, ne nimium oculi torqueantur, &obseruatio infida efficiatur. Demissa igitur perpendiculari CF. erit CFErectus FCE 45°. quia DCE isosceles &CE&9. 26. Et vt sinus CFE ad sinum CE. sic sinus FCE ad sinum FE. cuius duplum est DE.