Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 133
Unproofread scanNot analysed yet
Nubes enim in aëre pendentes, &nebulae, &quae sunt huiusmodi, obscuritatem in ducunt, pellucidae non sunt; cumque videantur naturae paulò aridioris, postquam depluerint (nam humore graues non pendent, sed guttatim decidunt) non mirum est fluitare illas in aëre, vt ligna in aqua. Vapor verò humidus, pellucidus, fluidus, crassus, &grauis, quomodo in aëre, sese multò leuiori, suspensus tenebitur. Quin potiùs, cùm hoc accidit, indicio est, ex imis terrae visceribus ascendere materiam humidam, &inferiora terraeque &oculis nostris contigua primum impleri: idemque nobis euenire, quod lacrumantibus: vtrobique enim oculus humido contingitur. Adde quod eadem in refractione solent accidere, &diametris luminum, &distantiis. At hoc accidens ad distantias non pertingit. Nunquam enim est obseruatum, distantias maiores apparere, quàm sunt, semper aut iustas, aut iusto minores. Denique hoc accidens stellis, contra quàm refractiones, in vertice non minùs quàm in horizonte euenit. Quare necesse est, vt non sit hoc ex eo genere refractionis, de quo hactenus diximus. Nonigitur erit quantitatis, aut angulorum visoriorum accidens, sed luminis solius; cuiusmodi ferè sunt halones, irides, scintillatio, &similia. Quorum quidem Meteororum causae hactenus non satis explicatae videntur: sed cùm sint ad astronomicas considerationes parùm necessariae, hactenus peculiarem illis curam non impendi. Tertia causa, qua Vitellio ait variari siderum apparentes diametros &distantias, verè est optica, nocetque non lumini, vt secunda: non angulo visorio, &quantitati ipsi speciei, vt prima; nec minora efficit, quae sunt horizonti propinqua; sed nocet aestima tioni quantitatis, &decipit hanc visus facultatem, vtrem sibi maiorem imaginetur, atque ratione anguli visorii apparere debent. Nam dum oculi sursum vertuntur, nihil ipsis intermedium occurrit, ex quo distantias siderum aestiment. Valdè igitur propinqua illa verticalia sidera putamus, id eòque &minora, manente eodem angulo.