Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 134
Unproofread scanNot analysed yet
Contra fit in horizonte: Tunc enim terrarum in vno horizonte tractus interiecti, si vno intuitu comprehendantur, visum aliquatenus de immani distantia edocent, ex qua rei visae quantitas (siue distantia binorum siderum, seu diameter vnius sideris sit) admodum magna apparet, eodem angulo manente. Eorum enim, quae eodem angulo cernuntur, quae plus distant, maiora sunt, quae minus, minora. Neque haec causa multùm attinet Astronomos, quia ex ea obseruatio, quae fit per instrumenta, vitium nullum contrahit. Hoc solùm praestat, vt cùm legimus, antiquos non instrumentis, sed aestimatione distantiarum suas obseruationes perfecisse, sciamus falli illos hac in re potuisse, cùm ipsa facultas aestimatoria propter hanc causam vehementer fallatur: quod &Tycho Brahe inculcauit, &Ptolemaeus ipse lib. 9. cap. 2. 8. An omnibus locis &temporibus refractiones eaedem: Refractiones in locis maritimis constantiores sunt, in mediterraneis interdum penè nullae, interdum prodigiosae. Nam in locis maritimis aër eandem propemodum retinet altitudinem, eamque satis profundam, vt etsi quid accedat illi in altitudine, id non ita sit sensibile. In mediterraneis verò aër humilior est, adeò vt in quibusdam montibus ne degi quidem possitur, nisi admotâ ad nares spongia, quod de Olympo testatur Aristoteles in Meteoris. Simile quippiam de montibus Peruanae referunt, adiri non posse, quod spiritus homines deficiat. Et Bodinus ex historia Indica refert, Hispanos quamplurimos frigore perisse, cum suprema iuga montium sub aequatore transmigrarent, cùm tamen planities ardoribus vrerentur.