Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 142
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc existimo Cleomedem voluisse, dum comparat aërem vaporosum circa Horizontem aquae, in quam denarius iniectus sit. Sicut enim illic oculus extra medium densius constituitur, ita etiam hic Cleomedes collocat oculum obseruantis in aëre extra crassionem illum vaporem. Cùm ergò sint recti DBA. DCA. &aequales, &quilibet 2, gradus. Hic iam propiùs venimus ad priorem dimensionem: erat enim in communiter apparentibus refractionibus, angulus BAD 2. Quod si cui etiamnum videatur nimia altitudo D puncti seu vaporum, duplicata refractione etiamnum humiliari potest vapor. Eligatur enim in EB punctum humilius G. &à G ducatur contingens terram GH. sic vt secet aërem in H. ibique refringatur. Ex Higitur tandem ducatur HI parallelos ipsi EF. Erit refractio vsitata in H. post inusitata in G. Si tamen perpendas, Batauos conuersa facie ad meridiem, respexisse versus montosam, syluosam, &praealtam Tartariam, vnde deuoluitur fluuius Oby, sic vt BE porrigatur per sexaginta circiter milliaria in illa mediterranea: fortassè non erit tibi incredibile, punctum E in superficie aëris tantoperè super BC aequor hospitii Batauorum illo momento sublatum fuisse: de qua inaequalitate infraplura. Alter modus consistit in repercussione, factâ vel à nube (vt Cleomedes vult) densa &aequabili, vel, vt ego, à superiore superficie aëris nos ambientis, vt si IH refringeretur in HG. &in puncto G superficiei cauae, quae per G transit, repercuteretur in B. Id fieri potest per leges repercussorias, si CD. DB eandem sphaericam superficiem tangant. Nec metus est, vt superficies ista radios transmittat, proptereâ, quòd post superficiem conuexam illam occurrat rarius medium.