Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 143
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus enim in vitris vtramque superficiem, &exteriorem ad faciem, &interiorem in fundo repercutere radios, adeò vt speculum vitreum Soli oppositum ad tertiam &quartam perueniat repercussionem. Sit vitrum, cuius superior superficies ABC. inferior ED. qua speculum inducta cerussa terminatur. Et sit Sol in F. incidentia FC. repercussio igitur CG ad angulos aequales. Sed quia pellucidum est vitrum, pars potissima radii solaris transit superficiem in C. &refringitur in CD. quare pars residua, quae per CG spargitur, est tenuis admodum. Porro CD repercutitur à D puncto fortiter (quia speculum in D terminatum est) &ad angulos aequales, in DB. ibique scilicet in B exiens in aerem, refringitur in BH. atque hic radius B H. fortissimus est. Rursum quia DB occurrit superficiei politae B. partim (sed debiliter) repercutitur ad angulos aequales in BE. non obstante, quod supra Baër sequitur; &in Erursum fortiter repercutitur in EA. &in A exiens in aerem refringitur in AI. at hic valdè debilis est, quia pars ipsi decessit in C. multò verò maior in B. quarum illa in CG. hęc in BH spargebatur, vt valdè attenuatus sit in AI. Et tamen etiam in A aliquid de EA repercutitur in AM. &ex Min MK. refringiturque in KL. sed iam hic quartus radius rarò potest cerni, nec nisi in tenebricosa loca vibratus ob nimiam eius tenuitatem. Eo igitur modo, quo radii in vitro repercutiuntur à superiore superficie, quamuis non terminata, repercuti etiam possunt in aere ab eius suprema superficie, vt pro Sole idolum eius in noua Zembla à Batauis videri potuerit. Videant docti, an hoc modo &crepuscula defendi possint, vt Cripuseul non necesse sit materiam illuminandam ad 12 milliaria ascendere; sufficiat, vt Solis radius semel ingressus superficiem aeris, qua rursum egreditur, repercutiatur angulis intus aequalibus, idque bis, ter, vel quater fiat, donec illustratio aeris, repercussis radiis facta, penitus obliteretur, nec in oculos ampliùs incurrat. 10 Coniecturae ex vetustate de refractionibus. Magno Astronomiae damno, in inuestigatione motus Solis &aequinoctiorum, factum est, vt Refractiones à veteribus fuerint neglectae.